라틴어 문장 검색

neque enim serendi neque colendi nec tempestive demetendi percipiendique fructus neque condendi ac reponendi ulla pecudum scientia est, earumque omnium rerum hominum est et usus et cura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 156:3)
Galli turpe esse ducunt frumentum manu quaerere, itaque armati alienos agros demetunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 19:6)
reliqua autem tempora demetendis fructibus et percipiendis accommodata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 89:5)
Nuntia diluvii iam decrescentis ad arcam ore columba refert ramum viridantis olivae.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), De Noe et Diluvio1)
nunc locus Emerita est tumulo, clara colonia Vettoniae, quam memorabilis amnis Ana praeterit et viridante rapax gurgite moenia pulchra lavit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.53)
Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes, proximus ut viridante toro consederat herbae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:1)
" Sic fatus cingit viridanti tempora lauro, et primum ante omnes victorem appellat Acesten.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:12)
Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli commovere canes, fluvio cum forte secundo deflueret ripaque aestus viridante levaret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:7)
Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt, qualem virgineo demessum pollice florem seu mollis violae seu languentis hyacinthi, cui neque fulgor adhuc necdum sua forma recessit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:3)
quin etiam illud accidit, ut cuidam testis caudamque salacem demeterent ferro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.24)
Aegisthe, cessas impium ferro caput demetere?
(세네카, 아가멤논 18:4)
caerulea taurus colla sublimis gerens erexit altam fronte viridanti iubam;
(세네카, 파이드라 15:17)
amborum tum diva comas viridantis olivae pace ligat, nectit dextras ac foedera mandat, Nymphidius quae cernat avus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium70)
Seu te flammatae Syrtes et inhospita tesqua seu caeno viridante palus seu nigra recessu incultum mage saxa tenent, ubi sole remoto concava longaevas adservant antra tenebras;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum29)
quis pomaria prisca regis Indi hic nunc comparet aureasque vites electro viridante pampinatas, cum Porus posuit crepante gaza fulvo ex palmite vineam metalli gemmarum fluitantibus racemis?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum22)

SEARCH

MENU NAVIGATION