라틴어 문장 검색

Eodem anno loca quaedam circa Renum fluvium et in Gallia et in Germania tremuerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 149:4)
Sed et in Gallia Santones, civitas Aquitaniae, mense Septembrio dicitur tremuisse.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 233:3)
quae omnia tam falsa, tam nihili, tam inania ostendam adeoque facile et sine ulla controuersia refutabo, ut medius fidius uerear, Maxime quique in consilio estis, ne demissum et subornatum a me accusatorem putetis, ut inuidiam meam reperta occasione palam restinguerem.
(아풀레이우스, 변명 65:10)
Tremens ad haec et stridens vocula pavida sic anus:
(아풀레이우스, 변신, 4권 7:4)
"Quod tremit ipse Iovis, quo numina terrificantur, Fluminaque horrescunt et Stygiae tenebrae."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:38)
"extra terminum mentis suae posita prorsus omnium mariti monitionum suarumque promissionum memoriam effudit et in profundum calamitatis sese praecipitavit, tremensque et exsangui colore lurida tertiata verba semihianti voce substrepens sic ad illas ait:"
(아풀레이우스, 변신, 5권149)
"At vero Psyche tanto aspectu deterrita et impos animi, marcido pallore defecta tremensque desedit in imos poplites et ferrum quaerit abscondere, sed in suo pectore:"
(아풀레이우스, 변신, 5권170)
Nec paucis pererratis casulis ad quandam villam possessoris beati perveniunt et ab ingressu primo statim absonis ululatibus constrepentes fanatice pervolant, diuque capite demisso cervices lubricis intorquentes motibus crinesque pendulos in circulum rotantes, et nonnunquam morsibus suos incursantes musculos, ad postremum ancipiti ferro quod gerebant sua quisque brachia dissicant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 15:4)
Ast illa capite in dolium demisso maritum suum astu meretricio tractabat ludicre:
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:17)
tremit colit et adorat.
(ARCHIPOETA, II47)
Sed cum L. Torquatus, subagresti homo ingenio et infestivo, gravius apud consilium iudicum, cum de causa Sullae quaereretur, non iam histrionem eum esse diceret, sed gesticulariam Dionysiamque eum notissimae saltatriculae nomine appellaret, tum voce molli demissa Hortensius Dionysia, inquit, Dionysia malo equidem esse quam quod tu, Torquate, ἄμουσοσ, ἀναφρόδιτοσ, ἀπροσδιόνυσοσ.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, V 4:1)
M. tamen Cicero fistulatorem istum utrique rei esse a Graccho putat, ut sonis tum placidis tum citatis aut demissam iacentemque orationem eius erigeret aut ferocientem saevientemque cohiberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 16:1)
Eas ferias si quis polluisset piaculoque ob hane rem opus esset, hostiam si deo, si deae immolabant, idque ita ex decreto pontificum observatum esse M. Varro dicit, quoniam et qua vi et per quem deorum dearumve terra tremeret incertum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 4:1)
Tum ille ostentator, voce iam molli atque demissa, philosophias, inquit, ego non didici neque discere adpetivi et, si ignoro an hordeum ex 'penu' sit aut quibus verbis 'penus' definiatur, non ea re litteras quoque alias nescio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 14:1)
si tangit, Iunoni crinibus demissis agnum feminam caedito.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION