라틴어 문장 검색

Et quoniam tu idem es cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio mentes hominum nullo modo esse mortales, cumque clarum sit fortuitam felicitatem corporis morte finiri, dubitari nequit, si haec afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in miseriam mortis fine labatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:15)
Omnem terrae ambitum, sicuti astrologicis demonstrationibus accepisti, ad caeli spatium puncti constat obtinere rationem, id est, ut, si ad caelestis globi magnitudinem conferatur, nihil spatii prorsus habere iudicetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:7)
sententia enim philosophorum innititur demonstrationibus et certis rationibus possibilibus in rebus de quibus loquuntur, fides autem in multis, innititur miraculis et non rationibus:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 1 1:2)
"Est enim demonstratio syllogismus faciens scire", ut scribitur I Posteriorum, et fides non est scientia.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:11)
Haec non aliena, nec procul a ratiocinio, quod tradituri sumus, breviter praefari oportuit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 8:1)
Iugeri autem modus si semper quadraret, et in agendis mensuris in longitudinem haberet pedes CCXL,inlatitudinem pedes cxx, expeditissimum esset eius ratiocinium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 13:1)
Sed si triangulus disparibus fuerit lateribus ager, tanquam in subiecta forma, quae habet rectum angulum, aliter ratiocinium ordinabitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 5:10)
His igitur velut primordiis talis ratiocinii perceptis non difficiliter mensuras inibimus agrorum, quorum nunc omnes persequi species et longum et arduum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 1:1)
Maior propositio huius demonstrationis declarata est in terminis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:12)
Cum vero amici recesserint, ratiocinia subputamus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:7)
laetitia] finis enim auspicii in demonstratione conprehensus dedit petentibus laetitiae optandam gratulationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1002)
ecce adverbium demonstrationis est, ut ostenderet velociter factum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1521)
nam utrum posset is a quo petebatur, omisit, quia manifestum erat posse, et ignotus a demonstratione personae suae incipere debebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 12711)
ecce pro admiratione et demonstratione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1334)
quam multae quamque de variis rebus et causae, cur quidque fiat, et demonstrationes, quem ad modum quidque fiat!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION