라틴어 문장 검색

Haec talis manu pistori clementer iniecta, quasi quippiam secreto collocutura in suum sibi cubiculum deducit eum et adducta fore quam diutissime demoratur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:5)
"Iam nunc stas otiosus teque ipsum demoraris?"
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:11)
genitivis iam sopitis
(ARCHIPOETA, II85)
sed post tempus modicum cerebro sopito
(ARCHIPOETA, IV31)
quis Papie demorans castus habeatur,
(ARCHIPOETA, X30)
Horum itaque amorem perniciosissimum poenarumque plenissimum vera et divina philosophia monet frenare atque sopire, ut se toto animus, etiam dum hoc corpus agit, in ea, quae semper eiusdem modi sunt neque peregrino pulchro placent, feratur atque aestuet.
(아우구스티누스, 편지들, 1. (A. D. 386 Epist. II) Zenobio Augustinus2)
Id etiam dicere haut piget, quod idem illi quos supra nominavi litteris mandaverint, Scipionem hunc Africanum solitavisse noctis extreme, priusquam dilucularet, in Capitolium ventitare ac iubere aperiri cellam atque ibi solum diu demorari, quasi consultantem de republica cum Iove, aeditumosque eius templi saepe esse demiratos, quod solum id temporis in Capitolium ingredientem canes semper in alios saevientes neque latrarent eum neque incurrerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 7:1)
quonam usque nos bovinator hic demoratur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 8:3)
Quin his quoque ipsis quae iam dixi demoratos vos esse video, alicui, opinor, negotio destinatos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 15:2)
Etiam illud murmur adhuc sopitum non erat ex regis Edwardi filiis saltem alterum superstitem esse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 1:10)
Mox intempesta mediatrix nocte regressa, Callida sopitum delusit et ipsa maritum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:25)
Iudas autem, qui et Maccabaeus, decimus factus secesserat in eremum et ferarum more in montibus vitam cum suis agebat; et feni cibo vescentes demorabantur, ne participes essent coinquinationis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장27)
nam si ea quae paulo ante conclusa sunt inconuulsa seruantur, ipso de cuius nunc regno loquimur auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos uero abiectos semper atque imbecilles, nec sine poena umquam esse uitia nec sine praemio uirtutes, bonis felicia malis semper infortunata contingere multaque id genus, quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:11)
Conatur tamen eos vallo fossaque circummunire, ut quam maxime repentinas eorum eruptiones demoretur;
(카이사르, 내란기, 1권 81:9)
sed eodem spectans, si itinere impeditos perterritos deprehendere posset, exercitum e castris eduxit equitatumque praemisit ad novissimum agmen demorandum, neque consequi potuit, quod multum expedito itinere antecesserat Caesar.
(카이사르, 내란기, 3권 75:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION