라틴어 문장 검색

equorumque plurimi ex usu castrati, ne aut feminarum visu exagitati, raptentur, aut in subsidiis ferocientes, prodant hinnitu densiore vectores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 2:2)
quo eventu vires et animos incitante, iunctis densius cuneis, ad Quadorum regna properabat exercitus, qui ex praeterito casu impendentia formidantes, rogaturi suppliciter pacem, fidentes ad principis venere conspectum, erga haec et similia lenioris, dictoque die statuendis condicionibus pari modo Zizais quoque etiam tum regalis, ardui corporis iuvenis, ordines Sarmatarum more certaminis instruxit ad preces;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 9:2)
Haec operientibus illis, et ancipiti cogitatione districtis, nobis apud Samosatam, Commageni quondam regni clarissimam sedem, parumper morantibus, repente novi motus rumoribus densis audiuntur et certis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 7:1)
Quo rumore provinciis percitis, ordines civitatum et populi, decretis et acclamationibus densis, iniecta manu detinebant paene publicum defensorem, memores quod relictus ad sui tutelam, cum inerti et umbratili milite, nihil amiserat per decennium;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 2:1)
Mihi dum avius ab itinere comitum quid agerem circumspicio, Verennianus domesticus protector occurrit, femur sagitta confixus, quam dum avellere obtestante collega conarer, cinctus undique antecedentibus Persis, civitatem petebam, anhelo cursu rependo, ex eo latere quo incessebamur in arduo sitam, unoque ascensu perangusto meabilem, quem scissis collibus molinae, ad calles aptandas aedificatae, densius constringebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 11:1)
Hic mixti cum Persis, eodem ictu procurrentibus ad superiora nobiscum, ad usque ortum alterius solis immobiles stetimus, ita conferti, ut caesorum cadavera multitudine fulta, reperire ruendi spatium nusquam possent, utque miles ante me quidam, discriminate capite, quod in aequas partes ictus gladii fiderat validissimus, in stipitis modum undique coartatus haereret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 12:1)
Affirmant etiam aliqui, terrarum halitu densiore crassatum aera, emittendis corporis spiraminibus resistentem, necare non nullos, qua causa animalia praeter homines cetera iugiter prona, Homero auctore, et experimentis deinceps multis, cum talis incesserit labes, ante novimus interire.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 6:1)
Moxque acies omnes densae petebant multo infestius quam antea civitatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 5:2)
Atque ipsum spiritum reprimentes, cum prope venissent, conferti valido cursu, quibusdam stationariis interfectis, exteriores castrorum vigiles (ut in nullo tali metu) sopitos obtruncant, et supervenire ipsi regiae (si prosperior iuvisset eventus) occulte meditabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 7:2)
Rex enim ipse Persarum, qui numquam adesse certaminibus cogitur, his turbinum infortuniis percitus, novo et nusquam antea cognito more, proeliatoris militis ritu prosiluit in confertos, et quia conspectior tegentium multitudine procul speculantibus visebatur, petitus crebritate telorum, multis stipatoribus stratis, abscessit, alternans regibilis acies, et ad extremum diei, nec mortium truci visu nec vulnerum territus, tandem tempus exiguum tribui quieti permisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 8:1)
Si vero articulis ipsis inhaeserint, qui coactius ascensus vinciunt et descensus, offunditur densioribus tenebris caelum, ut crassato aere ne proxima quidem et apposita cernere queamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 5:1)
postremo fervente certaminum mole, et propinquante iam vespera, inter machinas plures admotus aries robustissimus, orbiculatam turrim feriebat ictibus densis, unde reseratam urbem obsidio superiore docuimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 5:2)
Sed diu cum exitio decernentes, postremo periculis obiectavere semet abruptis, et agitantes arietes denso saxorum molarium pondere, fomentisque ignium variis ire protinus vetabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 12:1)
Trepidis deinde superatorum auribus ululantium undique Persarum intonante fragore, artius proelium intra muros exarsit, hostium nostrorumque catervis certantibus comminus, cum confertis inter se corporibus hinc indeque stricto mucrone, nulli occurrentium parceretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 14:1)
Exinde cuneis confertis incedens, cum Bezabden adventaret, fixis tentoriis, vallo fossarumque altitudine circumsaeptis, obequitans castrorum ambitum longius, docebatur relatione multorum, instaurata esse firmius loca, quae antehac incuria corruperat vetustatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION