라틴어 문장 검색

sed Gallo quoque et accusatorum denuntiationibus et senatus consultis ad necem conpulso laudauit quidem pietatem tanto opere pro se indignantium, ceterum et inlacrimauit et uicem suam conquestus est, quod sibi soli non liceret amicis, quatenus uellet, irasci.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 66장 2:2)
perculsus ergo inopinata re diuque quid ageret incertus, tandem singulos circuit excusans factum etiam tenuissimo cuique et ignoto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 2:3)
cum repente ex inopinato prope cuncta turbata sunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 4:3)
qui cum eum olim superstitem Neroni fore spopondisset, tunc ultro inopinatus aduenerat imperaturum quoque breui repromittens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 4장 1:4)
Auctoritas et quasi maiestas quaedam ut scilicet inopinato et adhuc nouo principi deerat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 7장 2:1)
Erat autem non solum magnae, sed etiam callidae inopinataeque saeuitiae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 11장 1:1)
Carthaginiensium legatis pepercit addita denuntiatione belli, quod praesentium rerum necessitas moraretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 22:1)
Hаc denuntiatione territi cum ceteris donis equum adducunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 22:2)
primum nebulosum nanctus diem, ut hosti inopinatus occurreret, tum ventosum quoque, ut pulvis in oculos et ora ferretur, tum acie conversa in orientem, ut, quod ex captivis mox cognitum est, ex splendore galearum aere repercusso quasi ardere caelum videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 15:2)
Ascendere etiam inconditas rates et praeternavigantes subinde inopinato impetu terruere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM BALEARICUM 3:1)
Quo dissimulante filium ipsius mors repentina consumpsit, ac post secundam denuntiationem ob eandem negligentiam ipse quoque in subitam corporis debilitatem solutus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 4:1)
et bene 'indicit', quia Troiani inopinato venerant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6324)
tertia lux hoc quidam iuxta speciem auguralem positum tradunt, quae appellatur condictio, id est denuntiatio, cum denuntiatur ut ante diem tertium quis ad inaugurandum adsit, quod Anchises, post impetrationem augurii et Apollinis responsum suadens in Cretam eundum, ostendit condictionem in tertium diem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1171)
prohibet autem scire mortem patris ad augendum inopinatum dolorem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3796)
inopinatum vero dolorem etiam Aeneas conqueritur, ut nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret, hos mihi praedixit luctus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 37911)

SEARCH

MENU NAVIGATION