라틴어 문장 검색

quercus autem in duas diducta partis, cum ille, quasi perfecto quod erat conixus, manus laxasset, cessante vi rediit in naturam manibusque eius retentis inclusisque stricta denuo et cohaesa, dilacerandum hominem feris praebuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVI 5:1)
MATIUS, vir eruditus, in suis non absurde neque absone finxit recentatur pro eo, quod Graeci dicunt ἀνανεοῦται, id est denuo nascitur atque iterum fit recens.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXV 2:2)
Atque ubi hoc dixit, elegit virum fortitudine atque iustitia praeter alios praestantem, sed inopi lingua et infacundum, iussitque eum consensus petituque omnium eandem illam sententiam diserti viri cuimodi posset verbis dicere, ut nulla prioris mentione habita, scitum atque decretum populi ex eius unius nomine fieret qui id ipsum denuo dixerat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 7:1)
8. Tertium erat ut denuo publicaretur remissio generalis anteactorum iis qui intra diem praefixum delicta sua revelare vellent, et se regiae clementiae submitterent;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 8:1)
Postea vero a rege Richardo Tertio per suffragia ordinum damnatum fuit et abolitum, quo gratiam apud populum iniret, iamque a rege denuo introductum est, sed tamen accedente auctoritae comitiorum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 7:5)
Maiorem igitur in modum commoti omnem lapidem moverunt ut principes suos respective flecterent ad commercium illud denuo aperiendum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:2)
Huius rei mentio aliqua facta est inter duos reges quando convenerant, sed paulo post in deliberationem denuo venit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:2)
Itaque recte respondit ille, qui, cum suspensa tabula in templo ei monstraretur eorum qui vota solverant, quod naufragii periculo elapsi sint, atque interrogando premeretur, anne tum quidem Deorum numen agnosceret, quaesivit denuo, At ubi sunt illi depicti qui post vota nuncupata perierint?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:4)
et necesse est ut sit in omnibus corporibus, quae statu ancipiti ita degunt inter commoda et incommoda, ut distracta liberare se tentent, et denuo repulsam patiantur, et tamen perpetuo experiantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:7)
Nec minus ipse quidem manet ambiciosus ibidem, Denuo maius humus reputans quod det sibi munus;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, II. De agricola, qui thesaurum inuenit 3:6)
Quo radio sursum referebam denuo cursum, Diues et intactus tales plerumque per actus".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VI. De fure, qui radium lunae equitauit 7:5)
Venit at illa dolo cum cultro denuo solo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:28)
Qua referente quidem sic esse, iubetur eidem Esse reportandum uas illud opusque nefandum Atque relinquendum sibi, denuo nec repetendum:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Epilogus: De ciconia stercorata 39:6)
Ut quae carptim singula constent
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 4:1)
Denuo legatos ad Caesarem mittunt ut sibi legiones subsidio intromitteret.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION