라틴어 문장 검색

eum Cherusci fugam simulantes in planitiem saltibus circumiectam traxere:
그를 Cherusci들은 퇴각 흉내로 숲으로 둘러싸인 평원으로 이끌었다: (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 11장5)
Quis scit spiritus filiorum hominum si ascendat sursum, et spiritus pecoris descendat deorsum in terra?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:14)
Horum autem deorum excellentiores, juxta Platonem, summus Deus, cum de creatione hominis facienda alloquitur, quasi omnia quae in terris deorsum fiunt a superioribus, per occultas planetarum ac siderum naturas administrentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:15)
Quis novit spiritus filiorum Adam, et si ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum (Eccle.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 57:10)
Unde ipse super Ecclesiastem, ut jam supra meminimus, ubi scriptum est, "Quis scit spiritus filiorum hominum, si ascendat sursum, et spiritus pecoris descendat deorsum in terra," an sic. Adjiciendo "quis" difficultatem voluit demonstrare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:2)
flagrantia tela deorsum Torquentur Jovis acta manu, dum vasta Gigantum Corpora fusa jacent, semiustaque sulphure fumant.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 14:5)
Olim planitiem (quam nunc foecunda colorum Insignit pictura) inhonesto et simplice cultu Vestiit albedo, sed ne rima ulla priorem Agnoscat faciem, mox fundamenta futurae
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 1:2)
Hic, ubi graminea in latum sese explicat aequor Planities, vacuoque ingens patet area campo, Cum solem nondum fumantia prata fatentur Exortum, et tumidae pendent in gramine guttae, Improba falx noctis parva incrementa prioris Desecat, exiguam radens a cespite messem:
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 1:1)
Frons vero in amplam evagata planitiem, lacteo liliata colore, lilio videbatur contendere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:7)
Menti expolita planities crystallina luce circumspectior, argenteum induebat fulgorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:17)
Lapis secundus, et priori non secundus in lumine, in praefatae partis audaciori loco praefulgens, quasi ex quadam indignatione, reliquos lapides deorsum aspicere videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:38)
nunc in aequatam lineatur planitiem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:19)
Nolo enim ut prius plana verborum planitie explanare proposita, vel profanis verborum novitatibus profanare profana;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:5)
Iste in grata planitie fixit tentoria;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:57)
Alii dum dependentis montis praecipitia, cautela consulente declinant, in coaequata planitie praecipitatione spontanea colliduntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:69)

SEARCH

MENU NAVIGATION