라틴어 문장 검색

quos autem voluero, in catenis et vinculis ferreis abducam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 90:11)
quidam vero asserunt quod vivum illum et captivum abduxerint;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 6:7)
Interea multi gaudentes pace et victoria, mortalitatemque hanc vitantes, et causa necessariorum dum viam frequenter Rohas insisterent, sperantes aliquid accipere de manu Baldewini, plurimas insidias et caedes a Turcis, qui habitabant in praesidio Hasart, patiebantur, et saepius capti aliqui abducebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 10:1)
Uxor vero illius quia multum prae honestate vultus sui placuit in oculis eorum, capta in praesidium Hasart abducta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 10:4)
et praedam de Alapia civitate magna Brodoan, cujusdam principis Turcorum, saepius abduxit, insequentes ad excutienda spolia frequenter captivabat, aut victos detruncabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 12:2)
Tum commisso praelio, sex [0523D] ex Turcis et militibus Balas capti et abducti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 44:5)
His captis et abductis, Balas sex de sociis Baldewini in redemptione suorum restituit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 44:6)
Quare auctor et proditor ejusdem inventionis per ignem transiens, ut aiunt, illaesus abivit, quem ipse Reymundus comes de Provincia et Reymundus Pelleiz a manibus et pressura invidorum abduxerunt, lanceam vero cum omni comitatu suo ab ea die venerati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 64:3)
- Qualiter exercitus maturaverit Jerusalem comperta legatione a Bethlehem, et de praeda a finitimis urbis abducta, et qualiter ante muros Jerusalem in laudibus et hymnis constiterint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 89:2)
Gastus de civitate Bordeiz cum triginta viris, gnaris certaminis et insidiarum, clam subtractus ab exercitu, sicut erat providus, sciens vires appropinquantium peregrinorum adhuc latere cives et milites Jerusalem, per confinia ejusdem urbis cum suis frena laxat, praedas undique contrahit et abducit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:6)
Visis autem praedarum gregibus ac reversis fratribus, requirunt universi unde has praedarum copias abduxerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:13)
Illi eas a campo Jerusalem rapuisse et abduxisse professi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:14)
Quem Jerusalem abducentes, in praedicti Baldewini tentorio compedibus religaverunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 10:2)
De hinc jejunio cum processione sancta, litania orationeque finita, coelum jam tenebris operientibus, noctis in silentio deportata est machina per partes, et universa strues mangenarum, ad ipsum locum civitatis, ubi situm est oratorium S. Stephani protomartyris versus vallem Josaphat, in die Sabbati, collocatis tabernaculis in circuitu machinae ab hac statione sublatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 18:1)
et mangenae, propter aedificia domorum turrium abduci in loco spatioso non valentes, minus jacerent et machinam ferire [0546B] non possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 34:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION