-
Nec plura loquens, delegat in illum Telum, demonstrans facto quod uoce minatur.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:5)
-
Cur poscis inepte Quod Natura parat, quod mors uicina minatur?
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:17)
-
In quo assidua sui arcus inflexione senex Chironius vulnera minabatur, nunquam tamen minis recompensabat effectum.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:48)
-
in quo resultans facies scorpionis, vultu risum, fletum caudae minabatur aculeo.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:59)
-
qui minaci suae figurationis vultui terribilis, caeteris minabatur perniciem.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:71)
-
Sed quia sine subministratorii artificis artificio suffragante, tot rerum species expolire non poteram, mihique in aethereae regionis amoenante palatio placuit commorari, ubi ventorum rixa serenitatis pacem non perimit, ubi accidentalis nox nubium aetheris indefessum non sepelit, ubi nulla [0454B] tempestatis saevit injuria, ubi nulla debacchantis tonitru minatur insania, Venerem ineffabili scientia peritam, meaeque operationis subvicariam in mundiali suburbio collocavi, ut meae praeceptionis sub arbitrio, hymenaei conjugis, filiique Cupidinis industria suffragante, in terrestrium animalium varia effigiatione desudans, fabriles malleos suis regulariter adaptans incudibus, humani generis seriem indefessa continuatione contexeret, Parcarumque manibus intercisorum injurias repararet.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:20)
-
Si enim genus masculinum genus consimile quadam irrationabilis rationis deposcat injuria, nulla figurae honestate illa constructionis junctura vitium poterit excusare, sed inexcusabilis soloecismi monstruositate turpabitur.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:16)
-
Et ne consequentis fallacia, ex similium conformatione [0458D] progenita, posset industriam Veneris impedire, terminos specialibus specificavi signaculis, ut familiari liberae agnitionis intuitu, audenter agnosceret quos terminos subjectionis gradus inferior, quos vero praedicationis apex superior ex suae habitudinis jure deposceret, ne si complexio terminorum inconsequens proportionatam habitudinem non teneret in commune, nugationis uniformis deformitas nasceretur.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:31)
-
Ipsae etiam incudes nativae, suorum malleorum deplorantes absentiam, eosdem lacrymabiliter videntur deposcere.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:43)
-
cujus vita aut abest, aut spondet absentiam, mors autem instat, aut minatur instantiam.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:26)
-
Turci autem, qui in turribus et moenibus ad spectaculum et defensionem ad quingentos convenerant, et ipsi pariter Baldewinum ejusque comitatum acies Turcorum existimantes esse, Tankrado improperantes in hunc modum minabantur:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:1)
-
- Corbahan in superbia magna minatur se in brevi Christianam fortitudinem experturum.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 13:2)
-
sed, Deo protegente, licet crebro ictu tacta et quassata ruinam minaretur, integra permansit et intacta, vimineisque cratibus protecta, miros impetus lapidum molliter exceptos fortiter tolerabat.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 30:7)
-
Multis enim minatur qui uni facitiniuriam.
- (ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 128:7)
-
Et qua crassantur que fraudis et arte minantur, Hac oportet non mire contingat iure perire.
- (ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:14)