라틴어 문장 검색

Ergo si nostris uult condescendere uotis, Omnia prouenient, ut lex deposcit et ordo Postulat, et certis claudentur singula metis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:12)
Quod Natura petit, Racio commendat, Honestas Approbat, immo cupit, Pietas deposcit et instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:33)
Asperat illa manum scutica qua punit abusus Quos de more suo puerilis combibit etas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:7)
facto que sint adiuncta uel ipsum, Ut res deposcit, solito de more sequantur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:25)
Tunc ille sigillum Sumpsit, ad ipsius forme uestigia formam Dans anime, uultum qualem deposcit ydea Imprimit exemplo, totas usurpat ymago Exemplaris opes, loquiturque figura sigillum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:10)
"Actus Nature, uirtutis fabrica nostrum Non deposcit opus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:4)
Mali enim cognitio, expediens est cautela, quae culpabili nota inverecundiae cauteriatos puniat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:55)
Si enim genus masculinum genus consimile quadam irrationabilis rationis deposcat injuria, nulla figurae honestate illa constructionis junctura vitium poterit excusare, sed inexcusabilis soloecismi monstruositate turpabitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:16)
Et ne consequentis fallacia, ex similium conformatione [0458D] progenita, posset industriam Veneris impedire, terminos specialibus specificavi signaculis, ut familiari liberae agnitionis intuitu, audenter agnosceret quos terminos subjectionis gradus inferior, quos vero praedicationis apex superior ex suae habitudinis jure deposceret, ne si complexio terminorum inconsequens proportionatam habitudinem non teneret in commune, nugationis uniformis deformitas nasceretur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:31)
Ipsae etiam incudes nativae, suorum malleorum deplorantes absentiam, eosdem lacrymabiliter videntur deposcere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:43)
Post has a comitatu Petri nobis tam innumerabiles, sed injuste illatas injurias, subsequens exercitus Godescalci, et nunc recenter attritus, quem in fugam conversum obviam habuistis, castellum ac munitionem regni nostri Meseburg obsederunt, in superbia et impotentia virtutis suae ad nos intrare volentes, [0412A] ut nos punirent et exterminarent, de quibus Deo auxiliante vix defensi sumus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 6:4)
Hoc audito, Corbahan et comprimores sui exercitus ad invicem consuluerunt, ut civitatem Rohas obsidentes et expugnantes, Baldewinum et suos conchristianos captivarent atque punirent, et civitatem ac regionem Turcorum restituerent ditioni.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 22:1)
Hac praemonitione gentilis principis dux et universi rectores Christiani exercitus rem praecaventes, edictum in omni catholica legione statuunt, ut, quicunque de peregrinis praedam ante praelium contigerit, auribus et naribus truncatus puniatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:6)
In proximo enim fuit ut civitas applicitis hujusmodi ingeniis caperetur, cives punirentur, et Boemundo omnia injuste traderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:12)
et nos misere decepit ad obsidendos et puniendos Christianos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 114:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION