라틴어 문장 검색

sic nulla iam restet mora, quin excitatam nobilis carnem resumat spiritus virtute perfunctam pari, ut, quae laborum particeps commune discrimen tulit, sit et coheres gloriae cunctis in aevum saeculis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.157)
siquis forte coheredum senior male tussiet, huic tu dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit emptor, gaudentem nummo te addicere.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:44)
ut si ipsa forte intentione dicatur aut filius non es aut non es legitimus aut non es solus, itemque aut non es heres, aut non iustum testamentum est, aut capere non , aut habes coheredes, efficiendum est iustum, propter quod nobis bona adiudicari debeant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 365:2)
accusatoris primum partibus fungere, deinde iudicis, novissime deprecatoris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 10:4)
expirantem coheredem tuum ad uitam uolui reuocare;
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 3:23)
Mihi crede, aliter tu audis de coherede.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 4:19)
primum adsueui coheredem habere;
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 5:8)
O dignum, quem coheredem innocentibus liberis scriberent!
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 98:2)
Talis fuit, ut illi coheredem pater ex ancilla tolleret.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.13)
igitur, quoniam tui amoris studio inductus homo Gallus scholae sophisticae intromisi materiam, vel te potissimum facti mei deprecatorem requiro.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem 14)
"avarius me constat esse tractatum quam coheredes;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 8:3)
Ex eo enim et innocentia saeculi iniquitates temperavit et deprecatores dei esse coeperunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 13:2)
nam et angelicam habent faciem, et tales angelorum in caelis decet esse coheredes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:23)
Porro socius eius et coheres regni eiusdem, Sebbi, magna fidem perceptam cum suis omnibus deuotione seruauit, magna, ut in sequentibus dicemus, uitam fidelem felicitate conpleuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXX.5)
ego apud consulem deprecator defensorque vobis adero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 400:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION