라틴어 문장 검색

ortus ex militibus proeliandi gnaris;
(ARCHIPOETA, IV70)
Eodem quoque anno magnus paganorum exercitus cum trecentis et quinquaginta navibus in ostium Tamesis fluminis venit et Doruberniam, id est Cantwariorum civitatem, (quae est sita in aquilonari ripa Tamesis fluminis, in confinio East-Seaxum et Middel-Seaxum, sed tamen ad East-Seaxum illa civitas cum veritate pertinet) depopulati sunt, et Beorhtulfum, Merciorum regem, cum omni exercitu suo, qui ad proeliandum contra illos venerat, in fugam verterunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 4 7:1)
Nec debet, cum proeliatur, infringi, qui vult post proelium coronari, vires illo subministrante certantibus, qui praeparat ineffabilia dona victoribus.
(아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 2:5)
Atque ego quidem arbitror Rodienses noluisse nos ita depugnare, uti est, neque regem Persen vinci.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 17:2)
Quem locum ex eo libro philosophus Favorinus cum legeret, non minoribus quati adficique animum suum motibus pulsibusque dicebat, quam si ipse coram depugnantes eos spectaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 6:1)
Extemplo silentio facto cum voce maxima conclamat, si quis secum depugnare vellet, uti prodiret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 11:1)
Pyrrus enim, quem dicit Aeaciden, de Epiro in Italiam transgressus cum Romanis depugnavit adversus Manium Curium, in eo bello ducem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 16:3)
Imperator noster, si quis extra ordinem depugnatum ivit, ei multam facit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 7:4)
Proelium factum depugnatumque pro castris scripsisse et item in quinto:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 3:3)
"Apud eundem poetam Aiax cum Hectore congrediens depugnandi causa agit ut sepeliatur, si sit forte victus, declaratque se velle ut suum tumulum multis etiam post saeculis praetereuntes sic loquantur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VI 4:2)
Huius autem sententiae versus, quos Cicero in linguam Latinam vertit, non Aiax apud Homerum dicit neque Aiax agit ut sepeliatur, sed Hector dicit et Hector de sepultura agit, priusquam sciat an Aiax secum depugnandi causa congressurus sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VI 5:1)
Et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi, qui se coniunxerant patri eius; et proeliabantur proelium Israel cum laetitia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장2)
et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata eorum, nihil accipientes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장26)
Atqui in hoc hominum iudicia depugnant et quos alii praemio alii supplicio dignos arbitrantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:6)
Latent enim in insidiis cum equis inter convalles + et subito existunt, non ut in campo comminus depugnent +.
(카이사르, 아프리카 전기 7:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION