라틴어 문장 검색

at mater viridis saltus orbata peragrans novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis, omnia convisens oculis loca, si queat usquam conspicere amissum fetum, completque querellis frondiferum nemus adsistens et crebra revisit ad stabulum desiderio perfixa iuvenci, nec tenerae salices atque herbae rore vigentes fluminaque ulla queunt summis labentia ripis oblectare animum subitamque avertere curam, nec vitulorum aliae species per pabula laeta derivare queunt animum curaque levare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:10)
Ego tamen arbitror non poculo Herculem maria transvectum, sed navigio cui scypho nomen fuit, ita ut supra cantharum et carchesium, et a cymbis derivata cymbia, omnia haec adseruimus esse navigiorum vocabula.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 19:2)
Tollere silva comas, stagnis emergere colles Incipiunt, visoque die durescere valles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:4)
Siccaque sanguineis durescit spuma lupatis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:24)
Ast ubi servantur saxis, quibus intimus humor Ducitur, et tracta durescunt tabe medullae Corpora;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:17)
Iamque illis magis atque magis durescere pulvis Coepit, et in terram Libye spissata reverti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:3)
sicut nec formosus, quia derivatum est a forma, ut a specie speciosus, ab odio odiosus, a genere generosus, ab scelere scelerosus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3592)
'cristatus' autem participium est derivatum a genere feminino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4688)
lunatis autem participium a feminino genere derivatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4906)
picturatas participium sine verbi origine, vel a feminino genere derivatum, pro 'pictas', id est pictura decoratas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4831)
effigiemque toro locat imaginem scilicet Aeneae, quia solent magi effigies eorum facere, propter quos carmen instituunt, ut in bucolicis limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit et terque haec altaria circum effigiem duco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5081)
dardanidae magni frequenter, ut diximus, ad opus suum Vergilius aliqua ex historia derivat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 451)
adverbium qualitatis derivatum in nomen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2882)
Varro tamen dicit lacum hunc a quodam consule in Narem vel Nartem fluvium derivatum - nam utrumque dicitur - esse diffusum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7124)
vel derivavit veteres secutus, ut 'funeram' pro funesta diceret, ut homo 'scelerus' sicuti scelestus vel scelerosus dicebatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4845)

SEARCH

MENU NAVIGATION