라틴어 문장 검색

ante pedes humili Franco tristique Suebo perfruor et nostrum video, Germanice, Rhenum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:241)
coniurat barbara pubes nacta ducem Latiisque palam descivit ab armis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:147)
nobilitant veteres Germanica foedera Drusos, Marte sed ancipiti, sed multis cladibus empta — quis victum meminit sola formidine Rhenum?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:279)
qualis Cybeleia quassans Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces tinnitu conatur apes, quae sponte relictis descivere favis, sonituque exhaustus inani raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae perfida deplorat vacuis examina ceris.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:107)
Nam et feracior et flore melius exuitur, spissasque et albidas uvas ac tumidioris acini gerit, gracili arvo non desciscit, atque ideo inter uberrimas vites numeratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 13:2)
Et nos sequemur in vitibus hanc ipsam rationem, tanto quidem magis quod compertum habemus naturali quadam malignitate desciscere interdum quamvis diligenter probata semina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 18:1)
at hercule Germanicum Druso ortum octo apud Rhenum legionibus inposuit adscirique per adoptionem a Tiberio iussit, quamquam esset in domo Tiberii filius iuvenis, sed quo pluribus munimentis insisteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장7)
causa praecipua ex formidine ne Germanicus, in cuius manu tot legiones, immensa sociorum auxilia, mirus apud populum favor, habere imperium quam exspectare mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장15)
at Germanico Caesari proconsulare imperium petivit, missique legati qui deferrent, simul maestitiam eius ob excessum Augusti solarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장4)
leviore flagitio legatum interficietis quam ab imperatore desciscitis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 18장6)
quem missum ad vos a Germanico exercitu de communibus commodis nocte proxima iugulavit per gladiatores suos, quos in exitium militum habet atque armat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 22장4)
regimen summae rei penes Germanicum agendo Galliarum censui tum intentum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장4)
Interea Germanico per Gallias, ut diximus, census accipienti excessisse Augustum adfertur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 33장1)
unde in Germanicum favor et spes eadem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 33장4)
Sed Germanicus quanto summae spei propior, tanto impensius pro Tiberio niti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION