라틴어 문장 검색

iunxerant hastas et ab utroque latere temere incurrentium ilia suffodiebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 17:2)
Cuniculo ergo suffossa moenia ingens nudavere spatium, per quod inrupit, victorque urbem dirui iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 28:2)
quippe in media ferme urbe armati terra existebant nullo suffossi specus ante vestigio facto.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 17:2)
Equi duo, quibus insidebat, glandibus plumbeis, suffossi fuere;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.76)
Nec sic Inachiis, quamvis rudis esset, in undis Desectam timuit, reparatis anguibus, hydram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:35)
desecto vertentem lumina collo aut sua lumina circumferentem et mortis indignatione quaerentem, quorum se interitu posset ulcisci:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4381)
desecto vertentem quomodo 'vertentem'?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4385)
alii 'suffosso' legunt, id est praecipiti et iam cadenti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6713)
tu illud desecabis, hoc adglutinabis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 9:9)
Tempora saepe gerens faeno religata recenti desectum poterat gramen versasse videri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 75:5)
impia nec tragicos tetigisset Scylla cothurnos, ni patrium crinem desecuisset amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1183)
talia vociferans rapidum calcaribus urget cornipedem laxisque volat temeraria frenis, hostem humilem cupiens inpulsu umbonis equini sternere deiectamque supercalcare ruinam, sed cadit in foveam praeceps, quam callida forte Fraus interciso subfoderat aequore furtim, Fraus detestandis vitiorum e pestibus una, fallendi versuta opifex, quae praescia belli planitiem scrobibus vitiaverat insidiosis hostili de parte latens, ut fossa ruentes exciperet cuneos atque agmina mersa voraret;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 166)
aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma, certatim squamis serpentum auroque polibant conexosque anguis ipsamque in pectore divae Gorgona, desecto vertentem lumina collo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:6)
huic uno desectum comminus ictu cum galea longe iacuit caput.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 27:8)
quorum alter habenas suffosso revolutus equo dum colligit, alter dum subit ac dextram labenti tendit inermem, praecipites pariterque ruunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 25:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION