라틴어 문장 검색

hoc cum stuperet territus obsessor atri liminis, quem cura pernox manserat servare feralem domum, psallentis audit insuper praedulce carmen martyris, cui vocis instar aemulae conclave reddit concavum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.94)
haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis et praedulce decus primo certamine posset.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:9)
nam neque vim eorum adhuc intellectu consequentur et elocutione, quae tum sine dubio erat optima, sed nostris temporibus aliena est, contenti, quod est pessimum, similes sibi magnis viris videbuntur Alterum, quod huic diversum est, ne recentis huius lasciviae flosculis capti voluptate prava deleniantur, ut praedulce illud genus et puerilibus ingeniis hoc gratius, quo propius est, adament.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 108:4)
nam et tumida et pusilla et praedulcia et abundantia et arcessita et exultantia sub idem nomen cadunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 119:2)
Quin potius amabilem te, dum vivis, omnibus, desiderabilem, cum excesseris, reddis ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 241:2)
Solebat dulces sententias dicere, frequentius tamen praedulces et infractas.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 12:2)
quibus agnitis serenitas laetitiae meae confestim nubilo superducti maeroris insorduit tantamque mihi bilem nuntii huiusce contrarietas excitavit, ut per plurimos dies illum ipsum hermam stolidissimum venire ante oculos meos inexoratus arcuerim, laturus aegre, si mihi apices aut quoscumque aut quorumcumque non redderet, taceam vestros, qui mihi, dum recti compos animus durat, minime frequentes maxime desiderabiles iudicabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 3:1)
Non ego, quas fati certus sibi morte canora inferias praemittit olor nec rupe quod atra Tyrrhenae volucres nautis praedulce minantur, in patrios adhibebo rogos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum31)
Desiderabiles litteras excellentiae uestrae suscepimus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX.7)
verum enimvero Hieronymus, velut suis vitiis desiderabilem efficere vellet avum, primo statim conspectu omnia quam disparia essent ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION