라틴어 문장 검색

Per Abel et Cain sapientiae humanae processus, qui in Christo solo inventus non est, designari;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 1:1)
Hoc ipsum per Esau et Jacob designari, sicut et per duas Scripturae mulieres;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 1:2)
Quare Moyses levitas appellarit primogenitos et redemptores, eorumque urbes redemptrices designarit?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 1:1)
Postremo humanam naturam designari contrariorum capacem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 1:3)
Quomodo per ordinem quo idem cum suis ingressus atque egressus describitur, abstinentia generationis nec non ejusdem usus designetur?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 1:2)
idus Octobres, qui eius annum tricensimum terminabat, insolentiae pondera gravius librans, siquid dubium deferebatur aut falsum, pro liquido accipiens et comperto, inter alia excarnificatum Gerontium, Magnentianae comitem partis, exsulari maerore multavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 1:2)
Haec ut regina causarum, et arbitra rerum ac disceptatrix, urnam sortium temperat, accidentium vices alternans, voluntatumque nostrarum exorsa interdum alio quam quo contendebant exitu terminans, multiplices actus permutando convolvit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 26:1)
Cuius loci figuram breviter quantum ratio patitur, designabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 1:3)
Hocque exitu proelio terminate, imperator Mediolanum ad hiberna ovans revertit et laetus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 13:1)
Hunc fascem ad arbitrium figmenti compositum, vitam pulsaturum insontis, a Dynamio susceptum praefectus imperatori, avide scrutari haec et similia consueto, secrete obtulit soli, ingressus intimum conclave in tempore, deinde sperans accepturum se a principe praemium, ut pervigilem salutis eius custodem et cautum, lectaque consistorio astu callido consarcinata materia, tribuni iussi sunt custodiri, et de provinciis duci privati, quorum epistulae nomina designabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 5:1)
Nunc figuras et mores hominum designabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 18:3)
Post quae ut ardua et seria terminata, ad procudendum ingenium vertebatur, et incredibile quo quantoque ardore, principalium rerum notitiam celsam indagans, et quasi pabula quaedam animo ad sublimiora scandenti conquirens, per omnia philosophiae membra prudenter disputando currebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 6:1)
Et ille tamquam expeditione eventu prospero terminata, milite disperso per stationes hibernas, ad comitatum imperatoris revertit, crimen compositurus in Caesarem (ut solebat).
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 15:1)
Quibus ita favore superni numinis terminatis, post exactum iam diem, occinente liticine revocatus invitissimus miles, prope supercilia Rheni tendebat, scutorumque ordine multiplicato vallatus, victu fruebatur et somno.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 62:1)
ut et securitatem trepidis rebus afferret, et obedientium nutriret fiduciam, Mamertinum promotum praefectum praetorio per Illyricum designavit consulem et Nevittam, qui nuper ut primum augendae barbaricae vilitatis auctorem, immoderate notaverat Constantinum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION