라틴어 문장 검색

tertium regi ad confortandos et remunerandos milites rebus et armis destitutos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 118:3)
et idcirco suorum auxilio per invia errantium destitutos fuisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:22)
Neque enim ideo Deus jurat, quod fide credentis indigeat, aut testimoniorum astipulationibus destitutus suffragium sacramenti requirat, sicut homines qui fidem nobis adsciscimus sacramento, et ideo juramus, ut credamur vera dixisse.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:2)
Non ita illae ferae, vel illa armenta equorum, vel genus omne pecudum, quae sine rectore vagantur ullo, et omni domitoris gubernaculo destituta exasperantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:16)
vita autem divino gubernaculo destituta praecipitatur, et in graviora prolabitur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:10)
ne reliqua plebs sanctorum destituta praesidio, consilioque viduata graviorem subiret aerumnam:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:5)
ergo destitutus est justus, et defraudatus munere suo?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:4)
eique deliberanti cum proximis, clandestinis colloquiis et nocturnis, qua vi quibusve commentis id fieret, antequam effundendis rebus pertinacius incumberet confidentia, acciri mollioribus scriptis, per simulationem tractatus publici nimis urgentis, eundem placuerat Gallum, ut auxilio destitutus, sine ullo interiret .
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 1:2)
Qui eum adulabili sermone periuriis admixto, solus omnium proficisci pellexit, vultu assimulato saepius replicando, quod flagrantibus votis eum videre frater cuperet patruelis, siquid per imprudentiam gestum est, remissurus, ut mitis et clemens, participemque eum suae maiestatis assciscet, futurum laborum quoque socium, quos Arctoae provinciae diu fessae poscebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 11:2)
Perductus est eisdem diebus et Gorgonius, cui erat thalami Caesariani cura commissa, cumque eum ausorum fuisse participem, concitoremque interdum, ex confesso pateret, conspiratione spadonum iustitia concinnatis mendaciis obumbrata, periculo evolutus abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 10:1)
Qui confestim quasi pinnis elatus, ad comitatum principis advolavit, eumque ad suspiciones huius modi mollem et penetrabilem, ita acriter inflammavit, ut sine deliberatione ulla Africanus, et omnes letalis mensae participes, iuberentur rapi sublimes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 9:1)
Adesto igitur laborum periculorumque particeps, et tutelam ministerii suscipe Galliarum, omni beneficentia partes levaturus afflictas:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 13:1)
Redeamus ad nostros, saltim gloriae futuri participes, si eos pro re publica dimicantes reliquimus inconsulte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 40:3)
"Rex regum Sapor, particeps siderum, frater Solis et Lunae, Constantio Caesari fratri meo salutem plurimam dico.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 3:1)
Aderant autem ilico Sarmatis periculorum Quadi participes, qui noxarum saepe socii fuerant indiscreti, sed ne eos quidem prompta iuvit audacia, in discrimina ruentes aperta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION