라틴어 문장 검색

Magister egregius contemnit viros, fratres despicit et in unius mulierculae secreta eruditione desudat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:37)
qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi, hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus, parvula fictilibus solitum dare vela phaselis et brevibus pictae remis incumbere testae.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV48)
Rectorem dominumque ratis secura tenebat Haud procul inde domus, non ullo robore fulta, Sed sterili iunco cannaque intexta palustri, Et latus inversa nudum munita phaselo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:30)
nec se committere muris Ausus adhuc ullis, te primum, parva Phaseli, Magnus adit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:20)
sunt terrae desudantes sulpur, ut paene totus tractus Campaniae, ubi est Vesuvius et Gaurus montes, quod indicat aquarum odor calentium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5714)
et 'picea' arboris genus est, unde pix desudat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 862)
namque sicut Lucretius dicit, cum primum homines silvas incendissent, nullarum adhuc rerum periti, terra casu fertilis omnium, ex incendii calore desudavit metalla, inter quae orichalcum pretiosius visum est, quod et splendorem auri et aeris duritiam possideret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 872)
'pin- gues' autem taedas ait desudantes picem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 492)
nam non ipse umor, sed terra desudat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 882)
unde 'exudat' pro 'desudatur' accipimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 883)
in his desudans atque elaborans corporis viris non magno opere desidero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:10)
accepi tuas tris iam epistulas, unam a M. Cornelio quam Tribus Tabernis, ut opinor, ei dedisti, alteram quam mihi Canusinus tuus hospes reddidit, tertiam quam, ut scribis, ancora soluta de phaselo dedisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:1)
v Nonas conscendens ab hortis Cluvianis in phaselum epicopum has dedi litteras, cum Piliae nostrae villam ad Lucrinum, vilicos, procuratores tradidissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16 2:1)
Erro, velut ventis discordibus acta phaselos, Dividuumque tenent alter et alter amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 107)
vos estis fracto tellus non dura phaselo, quamque negant multi, vos mihi fertis opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 1017)

SEARCH

MENU NAVIGATION