라틴어 문장 검색

libentius statuas quam vestem et quod usus brevis deterat.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 78:2)
Quomodo quorundam lapidum inexpugnabilis ferro duritia est nec secari adamas aut caedi vel deteri potest sed incurrentia ultro retundit, quemadmodum quaedam non possunt igne consumi sed flamma circumfusa rigorem suum habitumque conservant, quemadmodum proiecti quidam in altum scopuli mare frangunt nec ipsi ulla saevitiae vestigia tot verberati saeculis ostentant ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 14:3)
Grata omnis illi excitandi se abstrahendique materia est, gratior pessimis quibusque ingeniis, quae occupa- tionibus libenter deteruntur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 30:3)
quis iste saxum immane detritis gerit iam senior umeris?
(세네카, Hercules Oetaeus 15:20)
nam tibi nocturnis ad saxa ligata procellis omnia detrito vincula fune cadunt.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 743)
has quondam nostris manibus detriverat usus, qui non signatas iussit habere fidem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 232)
non isto potior fuisset, olim qui Pandioniam movebat arte orator caveam tumultuosus, seu luscum raperetur in Philippum, causam seu Ctesiphontis actitaret, vir semper popularitate crescens et iuste residens in arce fandi, qui fabro genitore procreatus oris maluit expolire limam.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium36)
certe si praeter oratoriam 1 contubernio feminarum poeticum ingenium et oris tui limam frequentium studiorum cotibus expolitam querens obtundi, re- miniscere quod saepe versum Corinna cum suo Nasone complevit, Lesbia cum Catullo, Caesennia cum Gaetulico, Argentaria cum Lucano, Cynthia cum Propertio, Delia cum Tibullo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 6:1)
Varronem logistoricum, sicut poposceras, et Eusebium chronographum misi, quorum si ad te lima pervenerit, si quid inter excubiales curas, utpote in castris, saltim sortito vacabis, poteris, postquam arma deterseris, ori quoque tuo loquendi robiginem summovere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 18:1)
Uretur facies, urentur sole capilli, Deteret invalidos et via longa pedes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 98)
Clementer quaeso, calces deteris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 2279)

SEARCH

MENU NAVIGATION