라틴어 문장 검색

nec Tacfarinas pugnam detrectavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장10)
Post quae Tiberius adulescentem crimine civilis belli purgavit, patris quippe iussa nec potuisse filium detrectare, simul nobilitatem domus, etiam ipsius quoquo modo meriti gravem casum miseratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장1)
Interim Oroden sociorum inopem auctus auxilio Pharasmanes vocare ad pugnam et detrectantem incessere, adequitare castris, infensare pabula;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장1)
ipse curiam ingreditur, summamque rem publicam agi obtestans veniam dicendi ante alios exposcit orditurque:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장6)
nec detrectavit pugnam Gotarzes deminutis hostibus ferox;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장4)
' commotis qui aderant ultroque spiritus eius mitigantibus, conloquium filii exposcit, ubi nihil pro innocentia, quasi diffideret, nec de beneficiis, quasi exprobraret, disseruit, sed ultionem in delatores et praemia amicis obtinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장14)
simul praegredi exposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장4)
nam oblectamentis principis palam iniquum detrectare vim eius equos regentis, inludere voces, quoties caneret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 52장4)
nec Paetus detrectavit, sed duabus legionibus, quarum quartam Funisulanus Vettonianus eo in tempore, duodecimam Calavius Sabinus regebant, Armeniam intrat tristi omine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 7장2)
illa contra sibi quoque destinatam mortem adseverat manumque percussoris exposcit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장2)
Quae cum dixisset Aper acrius, ut solebat, et intento ore, remissus et subridens Maternus 'parantem' inquit 'me non minus diu accusare oratores quam Aper laudaverat (fore enim arbitrabar ut a laudatione eorum digressus detrectaret poetas atque carminum studium prosterneret) arte quadam mitigavit, concedendo iis, qui causas agere non possent, ut versus facerent.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 11장 1:1)
pluris hodie reperies, qui Ciceronis gloriam quam qui Virgilii detrectent:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 6:1)
sermo haud multum diversus, in deposcendis periculis eadem audacia et, ubi advenere, in detrectandis eadem formido.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 4:2)
et cuius lenitatis est Galba, iam fortasse promisit, ut qui nullo exposcente tot milia innocentissimorum militum trucidaverit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장5)
instructi intentique signum profectionis exposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION