라틴어 문장 검색

pretium non vile laboris Cymothoën facilem, quae nunc detrectat, habebis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:89)
in medio scopulis se porrigit Aetna perustis, Aetna Giganteos numquam tacitura triumphos, Enceladi bustum, qui saucia terga revinctus spirat inexhaustum flagranti vulnere sulphur et, quotiens detractat onus cervice rebelli in laevum dextrumque latus, tunc insula fundo vellitur et dubiae nutant cum moenibus urbes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:73)
Cum ventum erit ad versuram, in priorem partem iugum propellat et boves inhibeat, ut colla eorum refrigescant, quae celeriter conflagrant, si adsidue stringuntur,et ex eo tumor ac deinde ulcera invadunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 28:1)
at quae curvaesunt et distortae, non aequaliter alliduntur inhibentibus nodis, et ipso flexu cursum terreni umoris veluti salebris retardante.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 2:3)
Sive enim efferatus prosilit, duorum arbitrio inhibetur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 10:3)
Qui cum satis profluxit, inhibetur papyri ligamine.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 4:5)
Est et2 alterum genus admissarii furentis in libidinem, quod nisi astu inhibeatur, affert gregi perniciem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 1:1)
Item sub cauda duobus digitis a clunibus intermissis venam feriamus, quae est in eo loco satis ampla, eamque sarmento prius oportet verberari, deinde ab ictu virgae tu- mentem ferro rescindi, detractoque sanguine colligari saligneo libro vel etiam ulmeo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 2:1)
inhibeturque cupiditas incubandi pinnula per nares traiecta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 5:3)
Ea remediis quibus debeat inhiberi, mox praecipiemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 4:4)
divus Iulius seditionem exercitus verbo uno compescuit, Quirites vocando qui sacramentum eius detrectabant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장8)
igitur Caesar arma classem socios demittere Rheno parat, si imperium detrectetur, bello certaturus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 45장5)
nec Tacfarinas pugnam detrectavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장10)
Post quae Tiberius adulescentem crimine civilis belli purgavit, patris quippe iussa nec potuisse filium detrectare, simul nobilitatem domus, etiam ipsius quoquo modo meriti gravem casum miseratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장1)
Interim Oroden sociorum inopem auctus auxilio Pharasmanes vocare ad pugnam et detrectantem incessere, adequitare castris, infensare pabula;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION