라틴어 문장 검색

Igitur Hymenaeo mysticae legationis mysteriis in dulgente, Natura aerumnosae conquestionis elegiacam orationem contexens, illorum recensebat injurias, quorum ingruente flagitio, suae reipublicae majestas, profundi detrimenti abundantem senserat laesionem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 85:1)
Turci vero, videntes hujus ingenii instrumentum in detrimento urbis posse praevalere, faculas ardentes cum [0432C] pice et adipe jactant super machinam, et saxeas moles convolvunt a moenibus, si sic aliqua arte ars muro illata destruatur, et inclusi in ea absterreantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:4)
Quos plurimo assultu et mangenarum impetu expugnatos fatigavit, multum obsistentes ac repugnantes, sed [0553B] non sine magno suorum detrimento.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 62:4)
Et Cassiodorusdixit, "Malorum omnium probatur extremum inde detrimenta suscipere, undecredebantur auxilia provenire."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 113:7)
Qui enim invidiam secum portat, nunquam letus est, niside proximorum detrimento, et nunquam tristis nisi de eorum commodo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 19:3)
Contra invidiam ergo dilectionem Dei et proximi opponas,conpatiendo proximorum detrimentis, et congaudendo de illorum commodis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 22:7)
Timemus tamen, ne, propter nostrum excessum ac peccatinostri improbitatem, dominus Melibeus iratus ad præceptum contranos properaret iniquum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 296:10)
Quid inane quaerimus lucrum pretiosae animae detrimento?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:27)
Quid enim prodest homini si hunc mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:29)
Sed non omnes primitivi sensus, nisi qui malitiae et improbitatis, atque omnis erroris exsortes sunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:14)
Comprimit et resecat invidiam, confundit improbitatem, virtutem incitat, auget gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:2)
Cum enim renuntiatur improbitati, statim adsciscitur virtus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:7)
In te retorquetur improbitas tua, tu princeps es illius (Ibid.).
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:25)
Namque usu atque exercitatione improbitas augetur, et impunitate nutritur audacia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:3)
Plerumque fraus mentis et dolus suum exercent venenum, sed tamen sobrietas corporis et continentia obumbrant mentis improbitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION