라틴어 문장 검색

in ratibus praetoriarum cohortium manipuli turmaeque adstiterant, antepositis propugnaculis ex quis catapultae ballistaeque tenderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장3)
solidati muri, propugnacula addita, auctae turres, provisa parataque non arma modo sed obsequium et parendi amor, quod solum illis partibus defuit, cum virtutis haud paeniteret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 19장6)
is in vallum egressus, deturbatis qui restiterant, conspicuus manu ac voce capta castra conclamavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장6)
illi trabibus tegulisque et facibus propugnatores deturbant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 30장5)
Sempronio P. Cornelio consulibus, ingruente in Italiam Annibale, propugnaculum adversus Gallos trans Padum agentis et si qua alia vis per Alpis rueret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장3)
multi semianimes super turris et propugnacula moenium expiravere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장8)
ut ventum in manus, deturbati ruinae modo praecipitantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장13)
ipsae porticus, quis templum ambibatur, egregium propugnaculum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장2)
nam illorum urbem [ut] propugnaculum oppositum esse barbaris, apud quam iam bis copias regias fecisse naufragium.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 5:1)
arcem Syracusis, quam munierat Dionysius ad urbem obsidendam, a fundamentis disiecit, cetera tyrannidis propugnacula demolitus est deditque operam, ut quam minime multa vestigia servitutis manerent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 3:1)
Dicitur ea nocte per quietem pauefactus gemitus maximos edidisse repertusque a concursantibus humi ante lectum iacens per omnia piaculorum genera Manes Galbae, a quo deturbari expellique se uiderat, propitiare temptasse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 7장 2:1)
Inde progressus deturbatis, qui interiora montium obsidebant, praesidiis cuncta firmavit occupatoque itinere, sicut paulo ante dictum est, idem et auctor et nuntius venit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 7장 8:2)
Deturbati ex collibus, quos occupaverant, barbari profugerunt, proximique vici ab incolis deserti capiuntur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 14:3)
Ille quamquam verebatur, ne conspecta iuvenum paucitate, deturbarent eos barbari, tamen et fortunae suae confisus et Ariamazi superbiae infensus, nullam se condicionem deditionis accipere respondit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 29:1)
Inde processit Ecbolima et, cum angustias itineris obsideri XX milibus armatorum ab Erice quodam conperisset, gravius agmen exercitus Coeno ducendum modicis itineribus tradidit, ipse praegressus per funditores ac sagittarios deturbatis, qui obsederant saltum, sequentibus se copiis viam fecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION