라틴어 문장 검색

linguam autem suam nemo domare potest."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 7:14)
Sedlicet domari non possit, cohercenda tamen est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 7:15)
Domitis igitur non solum terrenis omnibus passionibus, sed etiam sensibus corporalibus, bestias quoque sibi quodam terrore subjicit et timore, in quibus species videtur inesse malitiae atque feritatis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:4)
Verum has quoque regiones pari sorte Pompeius domitis et Hierosolymis captis, in provinciae speciem delata iuris dictione formavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 12:2)
Evenerat autem ut, antequam huius modi aliquid agitaretur in Galliis, Romae in Circo maximo populus, incertum relatione quadam percitus an praesagio, Silvanus devictus est magnis vocibus exclamaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 34:1)
Hae regiones, praecipueque confines Italicis, paulatim levi sudore sub imperium venere Romanum, primo temptatae per Fulvium, deinde proeliis parvis quassatae per Sextium, ad ultimum per Fabium Maximum domitae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 5:1)
Cui negotii plenus effectus, asperiore Allobrogum gente devicta, hoc indidit cognomentum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 5:2)
In hac urbe inter delubra ingentia, diversasque moles, figmenta Aegyptiorum numinum exprimentes, obeliscos vidimus plures, aliosque iacentes et comminutos, quos antiqui reges bello domitis gentibus, aut prosperitatibus summarum rerum elati, montium venis vel apud extremos orbis incolas perscrutatis , et erectos dis superis in religione dicarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 6:1)
Ita reges illi tumentes quondam immaniter, rapinisque ditescere assueti nostrorum, Romanae potentiae iugo subdidere colla iam domita, et velut inter tributarios nati et educati, obsecundabant imperiis ingravate.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 10:1)
His regionibus Dahae confines sunt, acerrimi omnium bellatores, et Chalybes, per quos erutum et domitum est primitus ferrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 21:1)
Devicta est perplexo et diuturno Marte Carthago, sed dux inclytus timuit superesse victoriae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 20:2)
quam ante regnum Cyri superioris, et incrementa , legimus Asiae reginam totius, Assyriis domitis, quorum plurimos pagos in vocabulum permutatos, belli iure possedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 27:2)
Regem confortationis nostrae iam devictus est.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 68)
Iungentes se in loco ad sanctum Martinum, ad strada scilicet prope Capua ad Vulturno, acies hinc et inde, utraque partis forti intenciones pugnantes, Dei adiuvante misericordia Sarracini devicti et debellati sunt multitudo innumerabiles;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1530)
In ipso etiam itinere Heinricus Teutbaldum filium Hucberti gravi devicit proelio.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION