라틴어 문장 검색

Nam saepe mortem cogentibus causis, quam natura reformidat, uoluntas amplectitur, contraque illud quo solo mortalium rerum durat diuturnitas, gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum cohercet uoluntas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:20)
Quare nihil est quod ullo modo queas dubitare cuncta quae sunt appetere naturaliter constantiam permanendi, deuitare perniciem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:23)
praeterea ut iumenta bestiarum odorem stridorem speciem consuetudine capta earum non reformidarent.
(카이사르, 아프리카 전기 72:6)
Legatos ad Pompeium de compositione mitti oportere, neque se reformidare, quod in senatu Pompeius paulo ante dixisset, ad quos legati mitterentur, his auctoritatem attribui timoremque eorum, qui mitterent significari.
(카이사르, 내란기, 1권 32:15)
et devitanda cruditas, simulque et sol et frigus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장49)
et deuitanda cruditas, simulque et sol et frigus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 9:5)
cum serta refudit canities, iam turba procax noctisque recedit ambitus et raro pulsatur ianua tactu, seque reformidat speculo damnante senectus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:62)
primum, quod est maximum, ipsam praesentiam domini, qui libentius commeaturus sit, si vexationem viae non reformidet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 3:4)
Et in hoc igitur a Celso dissensio, qui reformidans impensam, quae scilicet largior est in amplioribus armentis,censet et exiguis vomeribus et dentalibus terram subigere, quo minoris formae bubus id administrari possit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 24:1)
nam siccum cretosumque reformidant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 17:3)
Id, ut dixi, exilem amat terram et rubricam praecipue, nam cretam reformidat limosoque non exit agro.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 3:3)
Idque adeo plurimi dubitent, ut multi refugiant et reformident talem positionem ruris, atque optabiliorem pratorum possessionem pascuorumque vel silvae caeduae iudicent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 1:3)
Mediocre itaque vulgatumque pretium viviradicis posui, quo celerius nullo dissentiente perduci possent in nostram sententiam, qui propter ignorantiam genus hoc agricolationis reformidant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 14:3)
eoque velut alienigena reformidant mutatam caeli locique positionem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 4장 1:4)
in quantum autem censemus defeeturos eos, qui binos aut fere singulos fetus in matre tulerint, cum etiam feracissimi translationem saepe reformident?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION