라틴어 문장 검색

quam ratus, innumeris videt excursare latebris, hos prodire iugis, illos e vallibus imis crescere, nec paucos campo, totumque sub armis conlucere iter, ut clausas indagine profert in medium vox prima feras, quae sola medendi turbata ratione via est, petit ardua dirae Sphingos et abscisis infringens cautibus lineas exsuperat iuga dira manus, scopuloque potitus, unde procul tergo metus et via prona nocendi, saxum ingens, quod vix plena cervice gementes vertere humo valeant murisque inferre iuvenci, rupibus evellit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권227)
Hanc ego de caelo ducentem sidera vidi, Fluminis haec rapidi carmine vertit iter, Haec cantu finditque solum Manesque sepulcris Elicit et tepido devocat ossa rogo;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 224)
ignibus armata ingens multitudo facibusque ardentibus tota conlucens velut fanatico instincta furore cursu in hostem ruit, formaque insolitae pugnae Romanos parumper exterruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 359:1)
degressus deinde ipse cum paucis speculatum cum ab sauciis hostibus sciscitando comperisset castra Volscorum deserta esse, laetus ab tumulo suos devocat et in castra Romana penetrat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 422:2)
omnia luminibus conlucent strepituque vario conplentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 273:1)
Dinocrates, regius praefectus, reciperandi castelli causa primo castra ad ipsa Tendeba movet, inde ad alterum castellum, item Stratonicensis agri - Astragon vocant - omnibus praesidiis quae multifariam disiecta erant, devocatis et ab ipsa Stratonicea Thessalorum auxiliaribus ad Alabanda, ubi hostes erant, ducere pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 222:2)
alii cum ardentibus facibus, alii stuppam picemque et malleolos ferentes, tota collucente flammis acie, advenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION