라틴어 문장 검색

sed decet vos sollicitos esse quomodo caute redeatis in virtute armorum vestrorum et regnum Jerusalem retineatis, sicut a principio Deo devovistis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:6)
et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasfemi, etparentibus non obedientes, ingrati, scelerati, sine affectione, sine pace,criminatores, incontinentes, et immites, sine benignitate, proditores,protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:8)
In Deo debesesse devotus et sapiens, in te ipso providus, in alio vel in aliis cautus, in examinando consilio discretus, in vitando rigidus, in assumendo doctus, in retinendo constans, in mutando lenis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 78:14)
In primis igitur custodiam a Deo postulare suppliciter ac devote debes, a quo est "omne datum optimum" et sine cujus auxilio nihil bene valet custodiri.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 186:1)
Et ita statimcum juratoribus et paucis aliis devote ad curiam domini Melibei accesserunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 304:3)
"Quia fuistis sobrii, casti, humiles, et devoti, continentes, mites, vel talia bona fecistis," sed tantummodo rationemhelemosinarum redens, dicet:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 21:11)
"Quia fuistis latrones, fures, homicide, falsarii, blasffemi, symoniaci, luxuriosi, incontinentes,immites, superbi, invidi, vel quia talia mala fecistis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 21:22)
Deus enim ei in custodia diversas nationes subdidit, quarum non rectus gubernator, sed immitis exstitit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:17)
Abel qui omnia referret ad Deum pia devotus mentis attentione, nihil sibi arrogans, ut superior frater, sed totum tribuens conditori quod accepisset ab eo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 4:9)
illam alteram immitem, asperam, feram credimus, cui nomen virtus est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 3:14)
precantes ut a saecularibus curis tamquam ab immitibus et agrestibus dominis possimus absolvi atque exui, mundanoque exire servitio, in libertatem supernae cognitionis quae vera et sola est libertas, vocati.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:21)
Immitis enim et agrestis est omnis malitia, et inflatur aerio quodam tumore.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:5)
Per haec amplissima spatia oppida sunt dispersa Graecorum, quae cuncta aetatibus variis praeter pauca Atheniensium coloni condidere Milesii, inter Ionas alios in Asia per Nileum multo ante locati, Codri illius filium, qui se pro patria bello fertur Dorico devovisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 12:1)
Accedebat his haut levius malum, quod lecta manus et copiosa (quae obsidebatur) nullis ad deditionem illecebris flectebatur, sed tamquam superatura, vel devota cineribus patriae, resistebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 11:1)
Erat enim Atheniensium colonia Miletus, deducta inter Ionas alios per Nileum filium Codri, qui fertur pro patria bello se Dorico devovisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION