라틴어 문장 검색

"Satis illa mulier contra fas et licitum certare videtur, quae sub erroris cuiuscunque velamine incestuosum studet tueri amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 12:2)
Nulla tacet secreta poli mirabile vitrum Quin varios coeli vultus et tempora prodit, Ante refert, quando tenui velamine tutus Incedes, quando sperabis frigidus ignem.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:25)
[Image] Tandem ubi subtrahitur velamen, lumina passim Angustos penetrant aditus, qua plurima visum Fila secant, ne, cum vacuo datur ore fenestra, Pervia fraus pateat:
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 2:2)
velamine moenia crasso Squallent obducta, et rudioribus illita fucis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 2:2)
Non ibi materies forme suffragia querit Nec forme peccata sibi uelamina querunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:2)
Sic logicam tractat, quod non tractasse uidetur, Non quod oberret in hac, set quod uelamine uerbi Omnia sic uelat quod uix labor ista reuelet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:5)
Inflammat diadema caput quod, lampade multa Gemmarum radians, auro flammatur et extra Scintillans, lapidum duodeno sidere fulget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:5)
Jam comites errare uidens et cedere pugne Fletus adest, partemque suam succumbere bello Luget, et abscisso meret uelamine Luctus Vtque erat impaciens, gressum maturat et hostem Impetuosus adit, galeeque resoluere nodos Temptat, ut ad uulnus ingressum preparet ensi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:1)
regalis autem diadematis corona rutilans, gemmarum scintillata choreis, in capite superne fulgurabat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:27)
Miraculoso vero circuitu, aeternaque volatione ipsum diadema ab oriente peregrinans in occidens, reciprocando crebrius referebatur in ortum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:29)
ad tempus autem, suae coruscationis eclipsi, videbantur a diadematis exsulare palatio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:32)
In anteriori quoque ipsius diadematis parte, tres pretiosi lapides audaci suae radiationis superbia, reliquis novem antonomastice praefulgebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:36)
His omnibus lapidum splendoribus praefati diadematis serenata nobilitas, in se firmamenti repraesentabat effigiem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:79)
Diadema vero, non operis insignitate materiae redimens paupertatem, nec ejusdem nobilitate materiae vilitatem recuperans, sed in utroque singularem referens monarchiam, sine morsu peremptoriae proprietatis [0474C] ardebat in capite.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:5)
Aureus tamen crinis gratiori igne flammantior, aureo diademati indignando videbatur praestare subsellia:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION