라틴어 문장 검색

quamquam diademate crinem fastigatus eas umerosque ex more priorum includat Sarrana chlamys, te picta togarum purpura plus capiat, quia res est semper ab aevo rara frequens consul, tuque o cui laurea, Iane, annua debetur, religa torpore soluto quavis fronde comas, subita nec luce pavescas principis aut rerum credas elementa moveri, nil natura novat:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 2)
quo fiebat esset ut nobis patientia eiusdem sine imitatione laudabilis, quis 3 enim virum super abditis consuleret invitus, a cuius disputationis communione ne idiotarum quidem imperitorumque sciscitatio repudiabatur?4 haec pauca de studiis, ceterum cetera quis competenti praeconio extollat, quod condicionis humanae per omnia memor clericos opere sermone populares, exhortatione maerentes destitutos solacio, captivos pretio ieiunos cibo nudos operimento consolabatur?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 3:6)
Interiorum regularum latitudo foraminis , crassitudo chelonii replum, quod est operimentum, securiculae includitur K. scaporum climacidos latitudo , crassitudo foraminis XII K. crassitudo quadrati, quod est ad climacida, foraminis FC, in extremis K, rotundi autem axis diametros aequaliter erit cheles, ad claviculas autem minus parte sexta decuma K. Anteridon longitudo foraminum eius, latitudo in imo foraminis , in summo crassitudo . basis, quae appellatur ἐσχάρα, longitudo foraminum :
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION