라틴어 문장 검색

Alyattes autem, rex terrae Lydiae, more atque luxu barbarico praeditus, cum bellum Milesiis faceret, ut Herodotus in Historiis tradit, concinentes habuit fistulatores et fidicines atque feminas etiam tibicinas in exercitu atque in procinctu habuit, lascivientium delicias conviviorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 8:1)
Est et alia in monumentis rerum Graecarum profunda quaedam et inopinabilis latebra, barbarico astu excogitata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 19:1)
nobilibus gazis opibusque cubilia surgant barbaricis;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:145)
ruptone Niphate rursus barbaricis Oriens vastabitur armis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:7)
omnia barbarico per te concussa tumultu.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:36)
incipe barbaricae tandem te reddere vitae, te quoque iam timeant admirenturque nocentem, quem sprevere pium.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:142)
pascimur arbitrio Mauri nec debita reddi, sed sua concedi iactat gaudetque diurnos ut famulae praebere cibos vitamque famemque librat barbarico fastu vulgique superbit fletibus et tantae suspendit fata ruinae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:45)
Sperchiusque et virginibus dilectus Enipeus barbaricas lavere comas.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:56)
per solitas venere vias, aditusque sequendos barbarico Romana dedit discordia bello.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:98)
quamvis quaeque sibi nullis discurrat habenis et pateant duro libera colla iugo, ceu constricta tamen servit patiensque laborum barbaricos docili concipit aure sonos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis2)
talis barbaricas flavo de Tigride turmas ductor Parthus agit:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix37)
Stilicho Mavortia confert munera, barbaricas strages Rhenique triumphos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De chlamyde et frenis4)
per quinque recurrens ostia barbaricos vix egerit unda cruores, confessusque parens Odothaei regis opima rettulit exuviasque tibi.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:382)
Bistoniis alacer consurgis ab oris, inter barbaricas ausus transire cohortes impavido vultu;
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:39)
adspice barbaricis iaceant quot moenia flammis, quas mihi Rufinus strages quantumque cruoris praebeat et quantis epulentur caedibus hydri.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:187)

SEARCH

MENU NAVIGATION