라틴어 문장 검색

quotiens magistratuum comitiis interesset, tribus cum candidatis suis circuibat supplicabatque more sollemni.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 1:3)
deinceps procedente tempore duodetriginta consulatus, dictaturas quinque, censuras septem, triumphos sex, duas ouationes adepta est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 1장 2:1)
quae familia, quanquam plebeia, tamen et ipsa admodum floruit octo consulatibus, censuris duabus, triumphis tribus, dictatura etiam ac magisterio equitum honorata;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 1:4)
ignotissimum quaesturae candidatum nobilissimis anteposuit ob epotam in conuiuio propinante se uini amphoram.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 42장 2:2)
de quaesturae quodam candidato inter causas suffragationis suae posuit, quod pater eius frigidam aegro sibi tempestiue dedisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 40장 2:1)
candidatos, qui supra numerum essent, in solacium dilationis ac morae legionibus praeposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 15장 2:3)
libertus Icelus, paulo ante anulis aureis et Marciani cognomine ornatus ac iam summae equestris gradus candidatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 14장 2:4)
aedilitatis ac mox praeturae candidatus, illam non sine repulsa sextoque uix adeptus est loco, hanc prima statim petitione et in primis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 2장 3:3)
ne candidatis quidem honores reisue tam innoxiis quam nocentibus absolutiones uenditare cunctatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 16장 2:1)
Quendam e caris ministris dispensationem cuidam quasi fratri petentem cum distulisset, ipsum candidatum ad se uocauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 23장 2:1)
Candidatus est fidei, quem filiorum et nepotum credens turba circumdat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:11)
Ea re etiam candidatis usus fuit in comitium nundinis venire et in colle consistere unde coram possent ab universis videri:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 35:1)
Vides quemadmodum ingemuerit Africanus, quod vidisset cum crotalis saltantem filium petitoris, id est candidati, quem ne tum quidem spes et ratio adipiscendi magistratus, quo tempore se suosque ab omni probro debuit vindicare, potuerit coercere, quo minus faceret quod scilicet turpe non habebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 8:1)
serrane serentem Atilius quidam senator fuit, qui cum agrum suum coleret, evocatus propter virtutem meruit dictaturam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8443)
Quos ego utrosque in eodem genere praedatorum direptorumque pono, sed eos hoc moneo, desinant furere ac proscriptiones et dictaturas cogitare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 20:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION