라틴어 문장 검색

Series autem sive catena hujusmodi alternationis, prout ad singula effecta accommodari possit, res est et cognitu maxime difficilis, et ad opera maxime valida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 495:4)
et hercule sunt res difficiles ad explicandum et ὁμοειδεῖσ nec tam possunt quam videbantur et, quod caput est, mihi quaevis satis iusta causa cessandi est qui etiam dubitem an hic Anti considam et hoc tempus omne consumam, ubi quidem ego mallem duumvirum quam Romae fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 6 2:8)
qua me tibi, si facies ea quae natura et studia quibus semper usus es, largiuntur, quae temporis tui ratio desiderat, quae potes, quae debes, non erit difficile certamen cum iis competitoribus, qui nequaquam sunt tam genere insignes quam vitiis nobiles.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 8:1)
Si tam difficili loco est, ut manu trahi non possit, fistulam vel arundinem inserito, et ita calidum oleum infundito:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 18장 1:3)
"difficile est enim continere, quod capere non possis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:20)
et est difficilis huius rei moderatio, quae tamen temperari ita potest, ut videamur accurate non callide dicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 67:1)
de futuris autem rebus etsi semper difficile est dicere, tamen interdum coniectura possis propius accedere, cum est res eius modi cuius exitus provideri possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 4 1:2)
Videns ergo comes fugam Turcopolorum et casum irrecuperabilem suorum, non ultra in mortis periculo sibi imminente remanens, sed vix ab armis effugiens, versus montana et per angusta loca declinans, in summitate cujusdam praecelsi silicis ascensu [0614D] difficili astitit cum decem tantum sociis de quo, quantum poterat, Turcis insequentibus et eum obsidentibus, resistere cum suis conabatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:1)
postquam id difficilius visum est neque facultas perficiendi dabatur, quam maximas potuerunt pecunias mutuati, proinde ac si suis satisfacere et fraudata restituere vellent, multis coemptis equis ad Pompeium transierunt cum eis, quos sui consilii participes habebant.
(카이사르, 내란기, 3권 60:7)
At quibus id in angulo est, potest adhiberi curatio, cum eo ne ignotum sit esse difficilem:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장89)
At quibus id in angulo est, potest adhiberi curatio, cum eo ne ignotum sit esse difficilem:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 15:5)
etsi difficile esse videtur credere quicquam in rebus solido reperiri corpore posse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:4)
quorum quidem quae fuerit ascensio et quam in omnibus rebus difficilis optimi perfectio atque absolutio ex eo quod dicam existimari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 2:4)
nam qui iudicare, quid dicendum, quid dissimulandum, quid declinandum, mutandum, fingendum etiam sit, potest, cur non sit orator, quando, quod difficilius est, oratorem facit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 133:2)
muros per inaequalis ductos colles, pleraque alta et difficilia aditu, submissa quaedam et quae planis vallibus adiri possent, ut cuique aptum visum est loco, ita genere omni tormentorum instruxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 433:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION