라틴어 문장 검색

Olympiae simulacrum Iouis, quod dissolui transferrique Romam placuerat, tantum cachinnum repente edidit, ut machinis labefactis opifices diffugerint;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 1:2)
ab his lecticae impositus et, quia sui diffugerant uicissim succollantibus in castra delatus est tristis ac trepidus, miserante obuia turba quasi ad poenam raperetur insons.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 2:3)
uerum clausis omnium foribus, respondente nullo, in cubiculum rediit, unde iam et custodes diffugerant, direptis etiam stragulis, amota et pyxide ueneni;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 3:2)
professusque conspirationis indicium et ob hoc admissus legenti traditum a se libellum et attonito suffodit inguina.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 1:4)
sin autem sine fremitu inmisissent, eos ipsi clamore terrerent pavidosque equos telis utrimque suffoderent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 39:2)
iunxerant hastas et ab utroque latere temere incurrentium ilia suffodiebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 17:2)
Iamque barbari deserto oppido, qua quemque metus agebat, diffugerant, cum rex phalangem nihil cunctatus inducit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 2:1)
Cuniculo ergo suffossa moenia ingens nudavere spatium, per quod inrupit, victorque urbem dirui iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 28:2)
quippe in media ferme urbe armati terra existebant nullo suffossi specus ante vestigio facto.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 17:2)
continuo dant terga metu versique per agros diffugiunt, quae sola salus;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 272:1)
Equi duo, quibus insidebat, glandibus plumbeis, suffossi fuere;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.76)
- Vulnerato Braddockio, copiae in partes omnes diffugere, nec ante acies instaurari poterat, quam Monongahelam trajecerant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.88)
Locus, ubi expositi Britanni, operibus munitionibusque erat defensus, copiaeque in eo relictae, quae, tamen, priusquam hostes appropinquarent, in partes omnes diffugere:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.39)
Ordinum ductores, in loco, ubi pugna commissa, constanter manebant, hostesque dare terga, omnesque in partes diffugere, coegerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.10)
sed in saltus ac paludes gens omnis diffugerat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION