라틴어 문장 검색

Donatus dicit 'trahunt in moenia' pro 'dilacerant in moenibus rumoribus suis'. ergo 'regem' de Latino dixit, 'moenia' autem hic muros dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5854)
qui cum sacra Veneris sperneret, illa irata equabus eius inmisit furorem, quibus utebatur ad currum, et eum morsibus dilaceraverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2682)
aeraque dissiliunt vulgo passim crepant;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3631)
P. Clodius, cum statuisset omni scelere in praetura vexare rem publicam videretque ita tracta esse comitia anno superiore ut non multos mensis praeturam gerere posset, qui non honoris gradum spectaret, ut ceteri, sed et L. Paulum conlegam effugere vellet, singulari virtute civem, et annum integrum ad dilacerandam rem publicam quaereret, subito reliquit annum suum seseque in proximum transtulit, non, ut fit, religione aliqua, sed ut haberet, quod ipse dicebat, ad praeturam gerendam, hoc est ad evertendam rem publicam, plenum annum atque integrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 2:1)
Niceros delectatus affabilitate amici omne me inquit lucrum transeat, nisi iam dudum gaudimonio dissilio, quod te talem video.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 61:4)
Felicitate dissilio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:21)
Carmine dissiliunt abruptis faucibus angues, Inque suos fontes versa recurrit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 116)
Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis lumen et infernum terret cum coniuge regem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 20:1)
Undique circumstant mersisque in corpore rostris dilacerant falsi dominum sub imagine cervi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 26:4)
neque enim dat tempus Echemmon, sed furit et, cupiens saltu dare vulnera collo, non circumspectis exactum viribus ensem fregit, et extrema percussae parte columnae lammina dissiluit dominique in gutture fixa est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:10)
Plaga facit gemitus in corpore marmoris icti, fractaque dissiluit percusso lammina callo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:13)
ut patria careo, bis frugibus area trita est, dissiluit nudo pressa bis uva pede.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 69)
"dux bonus, arbiter egregius, sanguine pascitur innocuo, corporibusque piis inhians viscera sobria dilacerat, gaudet et excruciare fidem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.22)
nec mora, carnifices gemini iuncea pectora dilacerant et latus ungula virgineum pulsat utrimque et ad ossa secat Eulalia numerante notas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.37)
nam carceralis caecitas splendore lucis fulgurat, duplexque morsus stipitis ruptis cavernis dissilit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.83)

SEARCH

MENU NAVIGATION