라틴어 문장 검색

Ferarum iste conventus est, nisi quod illae inter se placidae sunt morsuque similium abs- tinent, hi mutua laceratione satiantur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 41:1)
Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae - inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 20:1)
Tunc enim pura mens est et soluta omnibus malis, quae non tantum lacerationes sed etiam vellicationes effugerit, statura semper ubi constitit ac sedem suam etiam irata et infestante fortuna vindicatura.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 26:2)
Perge ira, perge et magna meditantem opprime, congredere, manibus ipsa dilacera tuis:
(세네카, Hercules Furens 1:37)
artus ipse dilacerat suos et membra vasta carpit avellens manu.
(세네카, Hercules Oetaeus 12:35)
"- artus dilacerant."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권7)
Dein cum anno integro prouincias Nordanhymbrorum, non ut rex uictor possideret, sed quasi tyrannus saeuiens disperderet, ac tragica caede dilaceraret, tandem Eanfridum inconsulte ad se cum XII lectis militibus postulandae pacis gratia uenientem, simili sorte damnauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. I. 1:8)
acerbitas in dilectu non damno modo civium sed etiam laceratione corporum lata, partim virgis caesis qui ad nomina non respondissent, partim in vincula ductis, invisa erat, et ante omnia invisum ipsum ingenium atrox cognomenque Imperiosi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 34:1)
ibi foeda laceratio corporis facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 351:2)
is finis lacerationi fuit, sepultumque Consentiae quod membrorum reliquum fuit cura mulieris unius, ossaque Metapontum ad hostes remissa, inde Epirum devecta ad Cleopatram uxorem sororemque Olympiadem, quarum mater magni Alexandri altera, soror altera fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 353:1)
qui non cunctanter contulere, sine contumelia et laceratione corporum dimissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 490:1)
captivos cum foeda laceratione interficiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 198:2)
Quia me meamque rem, quod in te uno fuit, tuis scelestis falsidicis fallaciis deartuasti dilaceravisti atque opes confecisti omnes, res ac rationes meas:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 521)

SEARCH

MENU NAVIGATION