라틴어 문장 검색

Hos casus Natura uidet lapsusque cadentis Mundi, uirtutem uicio succumbere, fraudi Fedus, amiciciam liti pacemque furori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:3)
Hec docet ut miseri lacrimas, incommoda, casus Iudicet esse suos, ne se putet esse beatum, Dum superesse uidet in multis unde dolendum, Deffendat uiduas, miseros soletur, egenos Sustentet, pascat inopes faueatque pupillos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:3)
Sicque relatiua dilectio, mutuus adsit Nexus amicicie, quam nec Fortuna nouercans Soluat, nec casus agitet, nec gloria frangat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:9)
Post alias sua dona libens et leta dedisset Filia Fortune, Casus cognata propinqui Nobilitas, si quid proprium cessisset in eius Sortem, quod posset Nature lege tueri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 30:1)
uarius sic alterat illas Casus et in uariis alternant motibus omnes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:11)
Multa per antifrasim gerit illic alea casus:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:12)
Crebrius hic miseros euentus bubo prophetat, Nuncius aduersi casus et preco doloris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:18)
Pars in monte sedet, pars altera montis in imo Subsidet, et casum tanquam lapsura minatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:2)
Hic est Fortune sua mansio, si tamen usquam Res manet instabilis, residet uaga, mobilis heret, Cuius tota quies lapsus, constancia motus, Voluere, stare, situs discurrere, scandere casus, Cui modus et racio racionis egere, fidesque Non seruare fidem, pietas pietate carere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:6)
Cuius turbo rapax, raptus celer, impetus anceps, Inuoluens homines, a lapsus turbine nullum Excipit et cunctos fati ludibria ferre Cogit et in uarios homines descendere casus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:22)
Quid poterit casus ubi casu nulla reguntur?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:6)
mutabo propinquas Fraudes atque mei deponam tedia casus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:17)
Ergo uiam superans incerto limite, gressu Ambiguo, casu ductore, errore magistro, Nature Fortuna domum perquirit et illam Vix tandem forte uaga, preceps, mobilis, errans Inuenit, aduentum cuius mirata stupescit Curia.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:21)
Hanc Ignobilitas sequitur gressusque sequentis Dedecus assequitur, heret Deiectio, Verber Assidet, applaudit Angustia, Casus adheret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:9)
Tunc comitum supplere uolens Intamia casus, Forcior assurgit, sociorum uendere mortes Temptat et hostili leto saciare dolorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION