라틴어 문장 검색

Vt coepere dimoveri obruta, concursus ad exanimos complectentium, osculantium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 63장1)
sed penetrabat pavor et admiratio, callidum olim et tegendis sceleribus obscurum huc confidentiae venisse ut tamquam dimotis parietibus ostenderet nepotem sub verbere centurionis, inter servorum ictus extrema vitae alimenta frustra orantem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 24장5)
Post quae dimotis omnibus paulum requievit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장1)
sed ubi Caecina praetexta lictoribusque insignis, dimota turba, consul incessit, exarsere victores:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장13)
pulsantur comites, occiditur proximus lictor, dimovere turbam ausus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장10)
et tamen conligatis uulneribus ac semianimes palpitantesque adhuc in carcerem rapti.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 4:3)
ibi equites, quibus mandata caedes erat, cum per publicum dimota paganorum turba equos adegissent, uiso procul eo parumper restiterunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 19장 2:4)
deinde ad primam statim mansionem febrim nanctus, cum inde lectica transferretur, suspexisse dicitur dimotis pallulis caelum, multumque conquestus eripi sibi uitam immerenti;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 10장 1:3)
Itaque more ingenii humani cupidus visendi, quid rei vehiculo isto conderetur, dimotis pellibus, quibus obtectum erat, Dareum multis vulneribus confossum repperit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:2)
attamen, irarum aestus subitanei eum a proposito, aut instituto vitae cursu dimovere minime poterant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.144)
Subito feminae palpitat pectus et oculis quaerentibus lucem corpus animatur ad vitam:
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 12:3)
potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:6)
Interim parabantur exsequiae et vitalis animae calor toto frigente iam corpore in solo tam tepente pectusculo palpitabat, cum subito raptus in spiritu ad tribunal iudicis pertrahor, ubi tantum luminis et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut proiectus in terram sursum aspicere non auderem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:6)
"alter enim quantum in legione tribuni accipiunt donat Calvinae vel Catienae, ut semel aut iterum super illam palpitet;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III55)
inde ubi sol radiis terram dimovit obortus et rare fecit calido miscente vapore, rursus in antiquas redeunt primordia sedes ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION