라틴어 문장 검색

igitur ille, cuius anterius epulae mores, pecuniae pompae, litterae fasces, patrimonia patrocinia florebant, cuius ipsa sic denique spatia vitae custodiebantur ut per horarum disposita clepsydras explicarentur, is nuncupatus Augustus ac sub hac specie Palatinis liminibus inclusus ante crepusculum ingemuit quod ad vota pervenerat, cumque mole curarum pristinae quietis tenere dimensum prohiberetur, veteris actutum regulae legibus renuntiavit atque perspexit pariter ire non posse negotium principis et otium senatoris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 4:3)
iam pecudes volucresque tacent, iam Somnus avaris inrepsit curis pronusque ex aethere nutat, grata laboratae referens oblivia vitae, sed nec puniceo rediturum nubila caelo promisere iubar, nec rarescentibus umbris longa repercusso nituere crepuscula Phoebo:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권119)
ita ut medio saepe tempore noctis in quaestionem ueniat intuentibus, utrum crepusculum adhuc permaneat uespertinum, an iam aduenerit matutinum, utpote nocturno sole non longe sub terris ad orientem boreales per plagas redeunte;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:12)
Haec ergo quadam nocte incipiente crepusculo, egressa de cubiculo, quo manebat, uidit manifeste quasi corpus hominis, quod esset sole clarius, sindone inuolutum in sublime ferri, elatum uidelicet de domo, in qua sorores pausare solebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX.5)
is servos, sed abhinc annos factum est sedecim, quom conspicatust primulo crepusculo puellam exponi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS24)

SEARCH

MENU NAVIGATION