라틴어 문장 검색

unde aquiloni obnoxia est, Nymphaeo amni vicina, verticibus Taurinis umbratur, gentes Transtigritanas dirimentibus et Armeniam;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장 2:3)
Inopes nos consilii, et quid opponi deberet saevientibus ambigentes, id potissimum aegre eisdem assentientibus, tandem elegimus, ut quoniam ultra ferri non poterant, paulisper morati, custodias aggredi permitterentur hostiles, quae non procul erant a coniectu locatae telorum, ut eis perruptis, pergerent prorsus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 5:1)
Et tandem multa versantibus nobis, sedit consilium quod tutius celeritas fecit, quattuor eisdem ballistis scorpiones opponi, qui dum translati e regione, caute (quod artis est difficillimae) collocantur, lux nobis advenit maestissima, Persarum manipulos formidatos ostentans, adiectis elephantorum agminibus, quorum stridore immanitateque corporum nihil humanae mentes terribilius cernunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 6:1)
Verum nocte proelia dirimente, somno per breve otium capto, nitescente iam luce, ad potiunda sperata ira et dolore exundans, nec fas ullum prae oculis habiturus, gentes in nos excitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 1:1)
Ac licet utriusque sideris conversiones et motus, ut scrutatores causarum intellegibilium adverterant, in unum eundemque finem, lunari cursu impleto, perenni distinctione conveniunt, tamen sol non semper his diebus obducitur, sed cum luna e regione (velut libramento quodam igneo) orbi et aspectui nostro opponitur media.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 3:1)
Eaque re sauciabantur plerique Parthorum, quod pars scalas vehentes, alii opponentes vimineas crates, velut caeci pergebant introrsus, nec nostris innocui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 6:1)
Nec Parthicis gentibus opponenda auxilia hinc acciri conveniet, cum adhuc nec barbarici sint impetus interclusi, et (si dici quod verum est pateris), haec provinciae malis iactatae continuis, externis indigeant adiumentis et fortibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 16:1)
Quae subito visa, aptataque faberrime, clausorum hebetaverat mentes, ad usque deditionis remedia paene prolapsas, ni resumptis viribus opponenda minaci machinae praeparassent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 11:2)
Eique haec disponenti, luce postera nuntiatur, regem cum omni manu quam duxerat, ad propria revertisse, auspiciis dirimentibus, lenitoque metu, revocatis omnibus praeter eos quos consuetudo praesidio Mesopotamiae destinarat, confestim reversus est Nicopolim urbem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 8:2)
Qua gratia in laetitiam imperator versus ex metu, contione mox absoluta, Arbitionem ante alios faustum ad intestina bella sedanda, ex ante actis iam sciens, iter suum praeire cum Lanceariis et Mattiariis, et catervis expeditorum praecepit, et cum Laetis itidem Gomoarium, venturis in Succorum angustiis opponendum, ea re aliis antelatum, quod ut contemptus in Galliis erat Iuliano infestus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 16:2)
Hi scopuli cum eos Argo prima omnium navis Colchos as direptionem aurei properans velleris praeterisset innoxia, immobiles turbine circumfracto stetere concorporati, ut eos aliquando fuisse diremptos nulli nunc conspicantium credant, nisi super hoc congruerent omnes priscorum carminum cantus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 15:1)
Eisdem diebus notarius ille Gaudentius, quem opponendum per Africam missum supra diximus a Constantio, Iulianus quin etiam ex vicario, earundem partium nimius fautor, retracti sub vinculis, morte periere poenali.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 1:1)
Dimicabatur nihilo minus utrubique saxorum manualium nimbis, et neutrubi inclinato momento, proelium atrox a lucis ortu ad initium noctis destinatione magna protractum, pari sorte diremptum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 14:1)
Hocque viso accensum, properantem congredi militem, dirimente fluvio brevi, prohibuit imperator, et non procul a vallo ipso inter excursatores nostros et Persicos, proelio acri conserto, Machameus cecidit, ductor unius agminis nostri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 2:1)
Concursus itaque armatorum, et cadentium gemitus, equorum flatus et tinnitus ferri procul audiebatur, quamdiu satietate vulnerum partibus fessis, nox diremit certamina iam tenebrosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION