라틴어 문장 검색

igitur ut solebat ad magorum cerimonias aduocari Mercurius carminum uector et illex animi Venus et Luna noctium conscia et manium potens Triuia, uobis auctoribus posthac Neptunus cum Salacia et Portuno et omni choro Nerei ab aestibus fretorum ad aestus amorum transferentur.
(아풀레이우스, 변명 29:11)
Trallibus de euentu Mithridatici belli magica percontatione consultantibus puerum in aqua simulacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLX uersibus cecinisse.
(아풀레이우스, 변명 40:9)
non enim ex omni ligno, ut Pythagoras dicebat, debet Mercurius exculpi.
(아풀레이우스, 변명 41:4)
iste uero nec dis rurationis, qui eum pascunt ac uestiunt, segetis ullas aut uitis aut gregis primitias impertit;
(아풀레이우스, 변명 54:6)
filia autem per adulescentulos ditiores inuitamento matris suae nequicquam circumlata, quibusdam etiam procis ad experiundum permissa, nisi in facilitatem Pontiani incidisset, fortasse an adhuc uidua ante quam nubta domi sedisset.
(아풀레이우스, 변명 74:2)
Iouis benefica, Veneris uoluptifica, pernix Mercuri, perniciosa Saturni, Martis ignita.
(아풀레이우스, 플로리다 10:3)
adeoque eius cupiebatur, ut uirgo nobilis spretis iunioribus ac ditioribus procis ultronea eum sibi optauerit.
(아풀레이우스, 플로리다 14:6)
iam dudum sibi prouisum satis et satis consultum respondit, neque ditiorem maritum neque formonsiorem uspiam gentium posse inuenire;
(아풀레이우스, 플로리다 14:10)
"Tunc se protinus ad Iovis regias arces dirigit et petitu superbo Mercuri, dei vocalis, operae necessariam usuram postulat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:42)
"Mercurio, Venus caelo demeat eique sollicite serit verba:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:45)
"Frater Arcadi, scis nempe sororem tuam Venerem sine Mercuri praesentia nil unquam fecisse, nec te praeterit utique quanto iam tempore delitescentem ancillam nequiverim repperire:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:46)
"Nec Mercurius omisit obsequium:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:51)
"Si quis a fuga retrahere vel occultam demonstrare poterit fugitivam regis filiam, Veneris ancillam, nomine Psychen, conveniat retro metas Murtias Mercurium praedicatorem, accepturus indicivae nomine ab ipsa."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:53)
"Ad hunc modum pronuntiante Mercurio tanti praemii cupido certatim omnium mortalium studium arrexerat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:55)
"Inibi spiraculum Ditis, et per portas hiantes monstratur iter invium cui te limine transmeato simul commiseris, iam canale directo perges ad ipsam Orci regiam."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:136)

SEARCH

MENU NAVIGATION