라틴어 문장 검색

qui silentio facto monitus a proximis ut purgaret se, quod id temporis venisset, disceptatorem ait se sumptum inter patrem et filium, cura reconciliandi eos in gratiam moratum esse, et quia ea res exemisset illum diem, postero die acturum quae constituisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 514:3)
omnium primum, cum velut in controverso iure esset tenerenturne patres plebi scitis, legem centuriatis comitiis tulere ut quod tributim plebes iussisset populum teneret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 602:1)
nostra certamina, Romani, non verba legatorum nec hominum quisquam disceptator, sed campus Campanus, in quo concurrendum est, et arma et communis Mars belli decernet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 327:3)
ab eodem robore animi neque controverso auspicio revocari a proelio potuit et in ipso discrimine quo templa deis immortalibus voveri mos erat voverat Iovi Victori, si legiones hostium fudisset, pocillum mulsi priusquam temetum biberet, sese facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 616:1)
Phaeneas reconciliatore pacis et disceptatore de iis quae in controversia cum populo Romano essent utendum potius Antiocho censebat quam duce belli:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 529:1)
ibi cum Romani legati disceptatorum loco, Thessali Perrhaebique et Athamanes haud dubii accusatores, Philippus ad audienda crimina tamquam reus consedissent, pro ingenio quisque eorum, qui principes legationum erant, et gratia cum Philippo aut odio acerbius leniusve egerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 270:1)
eodem anno inter populum Carthaginiensem et regem Masinissam in re praesenti disceptatores Romani de agro fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 208:1)
haec, qualiacumque sunt, per legatos meos non solum indicata sed etiam excusata sunt saepe in senatu vestro, ubi aliquos ego disceptatores non tam aequos quam te, Q. Marci, paternum amicum et hospitem, habebam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 446:2)
nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 230)

SEARCH

MENU NAVIGATION