라틴어 문장 검색

Unde hoc tibi praeceptum semper servabis, amice, ut, quandocunque aliqua praesumptione cognoveris mulierem solidorum esse coacervationi sollicitam, inter ipsa cognitionis initia illam sis evitare sollicitus et eius te insidiis nullatenus obligare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:6)
Amor enim verus tanto duorum corda dilectionis iungit affectu quod aliorum non possunt desiderare amplexus, sed cunctorum tanquam horrenda student evitare solatia et mutuis se vicibus reservare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 10장: 우리의 목적을 쉽게 이루는 사랑 1:11)
Praeterea omni conatu curare debet amator cum bonis assidue conversari et malorum societatem penitus evitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:24)
"Immo quaeris mortem, quam nullus hic potuit extraneus evitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 7:2)
Tertia quoque ratio amorem cunctis evitare suadet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:1)
ergo super omnibus est criminibus evitandum, unde non immerito evidenter divina clamat auctoritas crimen nullum esse gravius fornicatione repertum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 7:3)
Cave ergo talem antecedentem quaerere causam, cuius commode non possis evitare sequentia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 9:5)
Et ideo auctoris quoque ratione tenemur in perpetuum pudicitiam conservare et castitatem, luxuriam penitus evitare, quia quod diabolo auctore constat esse perfectum nihil posset hominibus parare salubre nec aliquid conferre laudandum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:3)
Nunquam ergo te ad delectationem carnis tua te cogitatio ducat, loca etiam, tempora et personas, quae causam valeant inducere voluptatis et occasionem libidinis concitare semper penitus evitare memento.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:4)
Qui causa criminis evitandi eam nolens propria interimere manu, sciens mulierem libenter in vetita niti, vas pretiosissimum praeparavit et in eo vinum optimum et odoriferum cum veneno mixtum apposuit et ait uxori:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 35:5)
Nec posses illud in feminis evitare quasi iuxta superiorem regulam eis praecipiendo contraria, quia mulierem quamlibet plurimum delectat novarum confabulatio rerum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 42:5)
Si cuncta igitur quae in amore versantur vigili curaveris mente perquirere, clara poteris veritate cognoscere quam inevitabili quisque ratione tenetur amorem totis viribus evitare et eius penitus calcare mandata.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:9)
immo inter licita et illicita discernere non valens.
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:6)
Inter utramque hanc amicitiam, memoria praeeunte discernens, video priorem inniti magis affectui, alterum rationi;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:13)
Nec sine consiliis, nutu, moderamine, uoto Virtutum discernit opus, sed tota sororum Concio conceptus assensu nutrit eodem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION