라틴어 문장 검색

ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor non datur, ardorem qui membris stinguere possit, sed laticum simulacra petit frustraque laborat in medioque sitit torrenti flumine potans, sic in amore Venus simulacris ludit amantis, nec satiare queunt spectando corpora coram nec manibus quicquam teneris abradere membris possunt errantes incerti corpore toto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:13)
denique cum membris conlatis flore fruuntur aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus atque in eost Venus ut muliebria conserat arva, adfigunt avide corpus iunguntque salivas oris et inspirant pressantes dentibus ora, ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:14)
Eodem argumento significatur et tempus quo angusta lux est, cum velut abrasis incrementis angustaque manente extantia ad minimum diei sol pervenit spatium, quod veteres appellavere brumale solstitium, brumam a brevitate dierum cognominantes, id est βραχὺ ἦμαρ:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 15:1)
sed nec pote quisquam Undique nitendo corpus discerpere ferro.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 3:4)
Vix te sparsum per viscera, Baebi, Innumeras intercarpentis membra coronae Discerpsisse manus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:40)
Quae mollire queunt flamma, quae frangere morsu, Quaeque per abrasas utero demittere fauces, Plurimaque humanis ante hoc incognita mensis Diripiens miles, saturum tamen obsidet hostem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:51)
pendentia corpora carpsit, Abrasitque cruces:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:20)
Sic quoque non omnis populus pervenit ad ossa, Inque feras discerptus abit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:73)
discerpi noxia mater Debuerat, sed tunc, cum laceravit Ityn.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXVII4)
sed cum ad eam mulieres accessissent, ut ab ea primo blandimentis post precibus et praemiis elicerent, ut sibi a Cerere commissa patefaceret, atque in silentio perduraret, ab eisdem iratis mulieribus discerpta est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4307)
quem visum Bacchae discerpserunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 46913)
aut certe eos qui dicunt animam perire cum corpore, ut intellegamus 'evanuit, in ventos recessit', ut in nono sed aurae omnia discerpunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 7053)
quibus agitatis velociter eum crudeli morte discerpsit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 64212)
sic supra sed aurae omnia discerpunt, item partem mente dedit, partem volucres dispersit in auras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6522)
nam idem est Liber pater - in cuius mysteriis vannus est, quia, ut diximus, animas purgat, unde et Liber ab eo, quod liberet, dictus est - , quem Orpheus a gigantibus dicit esse discerptum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1665)

SEARCH

MENU NAVIGATION