라틴어 문장 검색

Quodque in hunc finem sanctitas sua nuncios ad omnes principes Christianos misisset, tam ut cessatio fieret omnium dissidiorum et querelarum inter se quam ut apparatus bellici et contributiones pecuniarum sine mora fierent ad sacra hoc incoeptum ad exitum perducendum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 3:12)
Etenim si quis asserat inter vineam et brassicam esse dissidium, quia juxta sata minus laete proveniunt, praesto ratio est:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:2)
debuit is potius asserere dissidium esse inter ea, quia papaver et cyaneus emittuntur et creantur ex tali succo terrae qualem segetes reliquerint et repudiaverint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:5)
Dissidia circa religionem mala erant, ethnicis incognita.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:3)
Certe non alia melior via est ad sectarum et schismatum ortus repellendos quam abusuum reformatio, dissidiorum minorum pacifacatio, leniter a principio procedere, et a sanguinariis persecutionibus abstinere, schismatum denique coryphaeos favoribus potius et dignitatibus mollire atque allicere, quam violentia et saevitia exacerbare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 5:13)
Illusio et improperium superbo, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
(불가타 성경, 집회서, 27장31)
Super parvo et magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.
(불가타 성경, 집회서, 29장30)
Gravia haec homini habenti sensum: obiurgatio peregrinationis et improperium feneratoris.
(불가타 성경, 집회서, 29장35)
verba improperii non dicas illi et non premas illum in repetendo.
(불가타 성경, 집회서, 31장42)
ab amicis de sermonibus improperii, et, cum dederis, ne improperes;
(불가타 성경, 집회서, 41장28)
invito genitore, vide, civile calebat discidium;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:153)
nam Agrippa discidio domum imminuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 86장4)
quid fore si per pluris annos in modum discidii oblitterentur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장22)
'an discidium' inquit 'tuum nosti?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 30장5)
Callistus improbatam longo discidio, ac si rursum adsumeretur, eo ipso superbam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 2장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION