-
artiore autem annona ob assiduas sterilitates detentus quondam medio foro a turba conuiciisque et simul fragminibus panis ita infestatus, ut aegre nec nisi postico euadere in Palatium ualuerit, nihil non ex[eo]cogitauit ad inuehendos etiam tempore hiberno commeatus.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 18장 2:1)
-
et cum ad manus uentum esset lapidibusque et subselliorum fragminibus decerneretur, multa et ipse iecit in populum atque etiam praetoris caput consauciauit.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 26장 2:4)
-
Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias desciuisse cognouit, conlapsus animoque male facto diu sine uoce et prope intermortuus iacuit, utque resipiit, ueste discissa, capite conuerberato, actum de se pronuntiauit consolantique nutriculae et aliis quoque iam principibus similia accidisse memoranti, se uero praeter ceteros inaudita et incognita pati respondit, qui summum imperium uiuus amitteret.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 42장 1:1)
-
deinde agnitus rogare non destitit, quasi quaedam de salute Vespasiani dicturus, ut custodiretur interim uel in carcere, donec religatis post terga manibus, iniecto ceruicibus laqueo, ueste discissa seminudus in forum tractus est inter magna rerum uerborumque ludibria per totum uiae Sacrae spatium, reducto coma capite, ceu noxii solent, atque etiam mento mucrone gladii subrecto, ut uisendam praeberet faciem neue summitteret;
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 17장 1:4)
-
Macedonum reges ita lustrare soliti erant milites, ut discissae canis viscera ultimo in campo, in quem deduceretur exercitus, ab utraque abicerent parte, intra id spatium armati omnes starent, hinc equites, illinc phalanx.
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 13:2)
-
dixit et intortis adsurgens arduus undis percussit subito deceptum fragmine pectus,
- (가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 504:1)
-
iam cuspis inest, nec fragmina curat Ambenus et trunco medium subit Ocrea ligno.
- (가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 263:2)
-
Amplius, si unus Imperatot aliquam particulam ab Imperii iurisdictione discindere posset, cadem ratione et alius.
- (단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:39)
-
sunt igitur venti ni mirum corpora caeca, quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli verrunt ac subito vexantia turbine raptant, nec ratione fluunt alia stragemque propagant et cum mollis aquae fertur natura repente flumine abundanti, quam largis imbribus auget montibus ex altis magnus decursus aquai fragmina coniciens silvarum arbustaque tota, nec validi possunt pontes venientis aquai vim subitam tolerare:
- (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:12)
-
Et quoniam toto sentimus corpore inesse vitalem sensum et totum esse animale videmus, si subito medium celeri praeciderit ictu vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque, dispertita procul dubio quoque vis animai et discissa simul cum corpore dissicietur.
- (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:6)
-
arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt et lapides et item silvarum fragmina rami et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
- (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 43:2)
-
nulli penitus discindere ferro Contigit:
- (마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:8)
-
Sed super et flammis, et magnae fragmine molis, Et sudibus crebris, et adusti roboris ictu Percussae cedunt crates, frustraque labore Exhausto fessus repetit tentoria miles.
- (마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:48)
-
ingenti fragmine montis supra dicti saxi exaggeratio est.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5661)
-
fragmina antique dictum:
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3061)