라틴어 문장 검색

non sic decus ardet eburnum, Lydia Sidonio quod femina tinxerit ostro.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:152)
triviis calcandus spargitur ecce, qui sibi pyramidas, qui non cedentia templis ornatura suos extruxit culmina manes, et qui Sidonio velari credidit ostro, nudus pascit aves.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:267)
uxorem quoque eius Saloninam, quamquam in nullius iniuriam insignis equo ostroque veheretur, tamquam laesi gravabantur, insita mortalibus natura recentem aliorum felicitatem acribus oculis introspicere modumque fortunae a nullis magis exigere quam quos in aequo viderunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장3)
centuriones statione deserta, itidem ut manipulares, capitali animaduersione puniit, pro cetero delictorum genere uariis ignominis adfecit, ut stare per totum diem iuberet ante praetorium, interdum tunicatos discinctosque, nonnumquam cum decempedis, uel etiam caespitem portantes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 24장 2:3)
reliquias legerunt primores equestris ordinis tunicati et discincti pedibusque nudis ac Mausoleo condiderunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 4:2)
Tyrio vibrat torus igneus ostro.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 363:1)
'suprema parentum dona vides, ostro scopulos auroque frequentes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 497:1)
chlamys imbelli circumvenit ostro torta manum, strictoque vias praefulgurat ense.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 130:1)
hunc crebris quatiens singultibus ora adlevat Aesonides celsoque reponit in ostro.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 359:1)
Lyda nurus sparso telas maculaverit ostro.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 388:1)
discincta tunica fugiendum est et pede nudo,ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장73)
quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorantvirtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,nugari cum illo et discincti ludere, donecdecoqueretur holus, soliti.
(호라티우스의 풍자, 2권, 01장45)
quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae, cum tenuis nuper Marius discinxerit Afros?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII50)
victos enim Aemilius in Capitolio discinxit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 3:3)
nec calidae citius decedunt corpore febres, textilibus si in picturis ostroque rubenti iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION