라틴어 문장 검색

Stephanus autem Blesensis et Reymundus caeterique comprimores intelligentes [0609C] Longobardorum contentionem saevissimam et nimiam jactantiam liberationis Boemundi, non valentes eos ab errore suo avertere, via, quam petebant, profecti sunt, praecedente ipso comite Reymundo cum Turcopolis, et magno imperatoris apparatu.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 14:6)
Turcorum minas et jactantiam minuas, et in nomine Christi a praesenti obsidione repellas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:6)
sed ad ultimum decem millia equitum et viginti peditum de terra sua producens ad assiliendam urbem Antiochiam et expugnandum Tankradum in superbia et jactantia magna profectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:3)
Istud denique tua cognoscat discretio, quod sicut linguam tuam debesrefrenare et spiritum cohibere circa tuos sermones, ita non debes accommodarecor tuum vel aures tuas cunctis sermonibus aliorum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 26:1)
Tua itaque intelligibilis discretio cognoscat quia amor alius est divinus,alius humanus, alius vero ad res alias humanas et temporales se inclinat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 29:4)
Tua igitur discretio cognoscat corporales res esse diligendas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 1:7)
"Prudentia est rerum bonarum et malarum utrarumque discretio,"cum electione boni et fuga mali.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 70:4)
Natura hoc habet humana, ut, animo quoquo pactoconturbato, in vero falsoque discernendo discretionis careat oculo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 14:10)
Posuit iterum diabolus secundum jactantiae laqueum, qui etiam bonam mentem prosperis currentem semitis solet strangulare:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:8)
tamen ne jactantiae genus esset, respondit diabolo:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:14)
Si ergo vere jactantia declinanda est, quanto magis nemo debet falsa jactare pro veris?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:17)
Ad quos audiendos missus est et Eusebius, cubiculi praepositus, ambo inconsideratae iactantiae, iniusti pariter et cruenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 2:1)
Hac rerum varietate, quam iam digessimus, ita conclusa, Martius iuvenis, Rheno post Argentoratensem pugnam otiose fluente, securus, sollicitusque idem ne dirae volucres consumerent corpora peremptorum, sine discretione cunctos humari mandavit, absolutisque legatis, quos ante certamen superba quaedam portasse praediximus, ad Tres Tabernas revertit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 1:1)
Caeli apud eos iucunda salubrisque temperies, aeris facies munda, leniumque ventorum commodissimus flatus, et abunde silvae sublucidae, a quibus arborum fetus aquarum asperginibus crebris, velut quaedam vellera molientes, ex lanugine et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt sericum, ad usus nobilium antehac, nunc etiam infimorum sine ulla discretione proficiens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 67:2)
Cuius diritati adiectum erat incentivum exitiale, socer Petronius, ex praeposito Martensium militum, promotus repentino saltu patricius, animo deformis et habitu, qui ad nudandos sine discretione cunctos immaniter flagrans, nocentes pariter et insontes, post exquisita tormenta quadrupli nexibus vinciebat, debita iam inde a temporibus principis Aureliani perscrutans, et impendio maerens, si quemquam absolvisset indemnem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION