라틴어 문장 검색

qui nihil adversum metuens venit, concessoque honoratiore discubuit loco.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 19:2)
hoc quis ferat philosopho crimen esse, quod lanio uel coquo non fuisset?
(아풀레이우스, 변명 39:4)
Quo damno cognito suaque reprehensa neglegentia cocus diu lamentatus lacrimis inefficacibus, iam iamque domino cenam flagitante maerens et utcunque metuens altius, filio suo parvulo consalutato arreptoque funiculo, mortem sibi nexu laquei comparabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:3)
nam Myrtilum mulionem et Hephaestionem cocum et Hypatarium cubicularium et Apollonium medicum, immo vero et plures alios ex familia abigere temptantes variis morsibus quemque lacerasse, certe venenatis morsibus contacta nonnulla iumenta efferari simili rabie.
(아풀레이우스, 변신, 9권 2:2)
at illorum alter pistor dulciarius, qui panes et mellita concinnabat edulia, alter cocus, qui sapidissimis intri- mentis succuum pulmenta condita vapore mollibat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:4)
Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus forisque, si filii magistratus sunt et patres privati;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 1:1)
sed cum extra rempublicam in re atque vita sedeatur, ambuletur, in convivio quoque discumbatur, tum inter filium magistratum et patrem privatum publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 10:3)
Equos carius quam coquos emebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 6:3)
hortulani, aratores, fossores, fabri ferrarii, fabri lignarii, piscatores, aucupes, chirurgi, pharmacopolae, coci, pistores, cervisarii, et huiusmodi, In regione ubi plantare instituis circumspice primo quod genus esculentorum et poculentorum terra ex sese sine cultura edat, veluti castaneas, iuglandes, nuces pinus, olivas, dactylos, pruna, cerasa, mel silvestre, et similia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:17)
Cuius mane gregis geminos ad prandia regis Ac totidem caenae cocus aufert ui sine paenae;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXV. De ueruecibus et coco regis 26:2)
Regis enim mensae solito dedit hos cocus ense Binos uel trinos nulloque nocente quaternos.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXV. De ueruecibus et coco regis 26:6)
coci P. =;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장42)
considunt apices gemini dicionis Eoae, hic cocus, hic leno, defossi verbere terga, servitio, non arte pares, hic saepius emptus, alter ad Hispanos nutritus verna penates.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:208)
solum veneni crimen visus est diluisse, quod ne accusatores quidem satis firmabant, in convivio Germanici, cum super eum Piso discumberet, infectos manibus eius cibos arguentes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장3)
atque illa simulationum nescia, cum propter discumberet, non vultu aut sermone flecti, nullos attingere cibos, donec advertit Tiberius, forte an quia audiverat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 54장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION